Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
Tamen datur licentia, ut querat quisque sua bona. et ubi quisque repererit, restituantur. Insurgant centiun equites de Udvarhelyszek, centum item de Marosszek, comprehensuri sus-deque vagantes. Xotandum tamen, quod super universali protectione talia dicebat dnus Mikes Mihaly: Mit tud meg 6 naga benne, kicsoda hive, skinem; hogy tudjon mindeneket oltalmazni? Interea litterae ad Budensem vezerium transmittendae sigillantur, et dni consiliarii quoque intrant, ubi dnus Kemeny Janos verba principis refert de diligenti discussione rerum omnium in his diebus concludendarum. Expost dnus Mikes Milialy cum plerisque romano-catholicis assistit et nomine status cathol. praedicti cupit, ut regnicolae lil)ertent eos super dispositionibus rerum ecclesiasticarum, quod etiam unitarius seu antitrinitarius status cupit. Sed quia disceptatio super eisdem rebus longum tempus occupabat, deliberatur, ut assecuratio articulis modernis interseratur de talibus postulatis medendis. Tandem dnus Mikes Mihaly redit ad principem et paulo post adfert postulata publica, quae nos in forma articulorum scripseramus confirmanda, ex quibus sua celsitudo orta sua dubia enodat per dnum Mikes Milialy. Notandum quod postulata ea propterea hic non scribuntur verbotenus, quod in articulos ista omnia transcribentur. Denique forma juramenti describitur, tam a principe recidanda, quam a regnicolis repetenda. Unde moti deliberant regnicolae, ut demptis consiliariis novem personae sufficiant ad audiendum et recipiendum juramentum suae celsitudinis, igitur pro nobilitate denominantur T. T. T. Pro Siculis Lazar Istvan, Henter Andras, Daniel Ferencz, pro Saxonibus Andr. Fleischer juratus civis civitatis nosrae d. comp. Meg. Joannes Literati senator Bistr., Joannes Stentzel villicus Coronensis. Demum eliguntur certae personae, qui ad mane conscribant omnem modum belligerationis in una certa forma. Atque sic circa occasum solis dispergimur. Die 6. Octobr. orto sole circumfertur, quod Turca quidam cum literis ad arcem Warad volens venire interceptus est et hac nocte adductus ad piincipem etc. Cum autem in templum convenissemus, adducuntur legati waiwodae Mihne et bojeronum Transalpinensium, quibus litteras de confoederatione conscriptas exhibemus, ac sic ipsos remittimus. Expost litteras scribendas de rebus nostris praesentibus et contingentibus quocumque oportuerit dnos consiliarios et principem auctoramus non ultra tamen, nisi usque ad proxime affutura nostra comitia; tandem multa super articulis de belligeratione disceptantur, secl nihil ardui de eo concluditur, sed articulus Mediensis anno 1658. mense Jan. conditus vigora-