Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
lice is, ha kiknek vétkek lehet, azoktól tétessék requisitio, melyre választ is fogunk az szerint adni. De puncto secundo taliter: Az hadaknak sustentatiójokról provideáljon az ország, nem engedjük, hogy alá s fel járjanak. De tertio: Ha kévánják, most is készek leszünk azoknak orvoslására. De quarto securáltatliatunk-e annyi pénznek kiadásával ? De quinto : Az impositivus fejedelem conditióiból excipiáltassanak azok, melyekre mi kötelesek nem voltunk, azután adunk választ. Ast neque his declarationibus sunt regnicolae contenti, itaque rursus dnos consiliarios cum praecipuis proceribus transmittimus ad principem, ut ultimariam obtineant resolutionem; unde dum reverterentur, accersitus legátus Transalpinensis, qui per errorem non adducitur, sed Constantini waywodae Wladica Kozakius per equum principis adfertur in conspectum regnicolarum; unde remissus cum frustraneo laboré, in curru adducitur waywodae Mihnae legátus episcopus monasterii in Tergowista cum secretario dicti waywodae, qui litteras illris. waywodae exhibet, quae declarabant, quod ipse propterea Turcas ad latus ipsius habitos caedi curarit, ne ipse interficiatur, et Turcici ofíiciales substituantur, Transilvania quoque in eodem jugo opprimatur.Cupit insuper et sese obligat, ut [cum] waywoda Matth, confoederatio in anno 1636. confecta et inita resuscitetur tenenda et observanda in omnibus reciprocam promitens fidelitatem. Aliae quoque litterae super eadem re exhibebantur a bojeronibus majoribus transmissae. Tandem a Turca quoque quidam csaus advenit cum litteris vezerii Budensis, qui easdem exhibet, quarum continentia non potuit satis inteligi, sed differtur ad sequentem diem ejus interpretatio; Turcicus enim interpres erat Maytini András, qui inscio principe proprium sensum litteraruin non audet proferre. Et sic pransum abimus circa horam quartam pomeridianam. A prandio iterum concertationes, digladiationes vulnerationesque multae visuntur, usque ad vesperam. Die 2. mensis Octobr. orto sole conHuimus in loco solito ibique litterae interpraetatae wezerii Budensis leguntur publice, quarum continentia suadebat, ut principi Barcsajo adhaereamus; si non, Kakoczio adhaerebimus, extremum excidium nostrum nostrorumque futurum fore certo certius credamus. Quarum quidem literarum examen differtur in praesentiam dominorum consiliariorum, qui cum accersiti advenissent, retulerunt eosdem licet sub alio titulo scilicet quod adhaerere Rakoczio ac desciscere a Barczajo cogantnr regnicolae, nos enim in tantam extremitateni devenimus, ut cogamur bellum apertum contra Turcas movere, sed illud nobis faciendum erit aut in casu defensionis, aut incasu offensionis.