Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
In casu defensionis niiseria est, ut in visceribus regnidere ita ardua aliquid agatur, ideoque videtur ut illud fiat extra regnum. In casu vero offensionis cogimur obviam ire liosti, nam scriptum est nobis, quod imperatori Turcico sive solvamus, sive non quinquies mille tall., tamen obruemur ab eius militia. Proinde cum in tam extremo casu nostrarum rerum cardo versetur, necessum est ut mature de rebus nostris provideamus, quarum series talis esse putatur. Byrsagialis summa id est mille crumenae tallerorum offerantur imperatori Turcico ea cum conditione ut ille Szultani Szulimani pacta, rata firma ac perpetuo observanda confirmet ratificet etcetera. Super ({iio dum atlmama pro Transylvania exbibuerit nostras ad manus, suinmam illam nominatam praesentabimus in specie. Quod si vero recusaverit imperator Turcicus nostram obedientiam simul ac obsequium humillimum, extunc arma, arma, arma! ad manus nostras habita, aliunde quoque pro nobis patriaque nostra collecta penes libertatem nostram stringenda prompti erimus ac parati ad extremam tentationem evaginare vitasque nostras cum mortibus nostris commutare. Haec erat censura principis ac consiliariorum, de quo cum per voces deliberatio colligeretur, placet omnibus, praeterquam quod ab omnibus approbatur, ut militet quisque per stipendiarios suos non vero in persona propria, tamen requirente necessitate cogemur etiam personaliter insurgere. Hinc alia oritur quaestio: an consiliariorum censura sufficiat ad bellicas expeditiones nec ne ? Et approbatur quod adhibitis supremis officialibus licitum sit castra metari. Denique ad resolutionem principis addaturne aliquid necne? queritur per consiliarios, et approbatur ut universalis fiat amnystia. Notandum tamen quod circumferebatur de domino Ladanyi Mihaly, quod iussu principis nostri Bakoczii per Miline waida ille sit detruncandus liodie vel cras. Denique exhibetur supplicatio creditorum, qui mutuas pecunias resque argenteas pro necessitate regni in et pro mutua restitutione tradiderunt, quidam pro inscriptione iurium possessionariorum, quidam pro levandis decimis fiscalibus, quidam pro continuanda celleria salium. Nam fertur manifeste quod sua celsitudo nihil horum creditoribus cedet. Ideoque orant humillime ipsi creditores, ne pecunia eorum pereat sed illis restituatur. Porro ordinantur quidam, ut ad literas antenominatas Turcicas scribant replicationem nomine dominorum regnicolarum, alii item delecti sonabant de scribenda conditione principis talia, quae olim non praestiterat. Et sic pransum itur. A prandio visuntur congladiationes, vulnerationes ac caedes usque ad vesperam.