Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

disceptationes super re tarn ardua, ut luculenter comperi possit eos esse ab aliis instructos ac institutos. Ita ut iuven­culi comitatus Dobocensis dignoscebantur esse Bamffiistae sectae a domino Banfii Dienes, iuvenculi a comitatu Colos­siensi noscebantur esse Ebbenistae, a dominis Ebbeni Istvan et Laszlo, iuvenculi Siculorum Haromszekiensium putaban­tur esse Mikesistae a domino Mikes Kellemen, horum enim assertio collimat directe ad hoc, ut declaretur : sumptus regni publicus in quem usum sit erogatus ? Erant etiam aliae sectae, quae nominari poterant Bethlenistae a Bethlen Janos, Laza­ristae a Lazar Georgy, Nadanistae a Nadanyi Mihály, horum enim assertio tendebat ad hoc, ut reiecta omni exactione novus census contribuendus decernatur. Periculum enim in mora ! Super qua utraque assertione dum ex ambabus par­tibus diu concertaretur, advesperascit, disceptatio autem in hoc relinquitur cardine, ut summo mane crastino quisque compareat, vocem suam absque omni ambiguitate sinceram et christianam patriaeque proficuam, immo omni odio vacuam absque bile excogitatam, fuco minimé participem, miseri vulgo salutarem conscientiose prolaturus. Notandum tamen, quod si contribuendum sit, variae erant assertiones super eo. Nam plerique reprobant, ut capitatim contribuatur singulus tal­lerus, ea enim occasione certus numerus tributariorum con­staret cum magno regni detrimento. Aequius igitur videtur fore, si secundum portas usurpatas omnis contributio redi­getur. Nam ut iustitia distributiva secundum partorum bono­rum usurpetur, hoc nusquam volunt usurpari nisi in liberis civitatibus, oppidis ac regio fundo Saxonum nostrorum. Cui quidem assertioni egregie per dominos delegatos Saxonum cuius quoque civitatis Coloswar et Maruswassarhely contradi­citur, nam nobilium distributio talis erat, ut pauperrimus quisque singulus tallerum contribuat, senatores vero aliique eorundem compares in divitiis suis secundum sua bona exi­stentia resideant. Quod domini Saxones nostri reprobant, coguntur enim secundum morém non regnicolas sed pauperes nostros adiuvare, potius enim ipsi id est Saxones nostri alla­borant, ut fratres illorum pauperrimi medium saltern tallerum aut orthonem talleri solvant, ditiores vero duos vel 3 talleros solvant, iniustum vero videtur, si neque pastor secundum divitias suas neque tricesimator neque molitor neque pro visor neque opilio neque bubulcus neque iobbagio ditissimus, immo ne ipse quidem summus multarum artium magister cziganus taxetur secundum sua bona possessa. Insuper illud quoque considerandum, quod nobiles nihil a bonis suis internis, immo ne quidem ab externis bonis nobilitaribus contribuunt. Proinde

Next

/
Thumbnails
Contents