Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

easque ad horam tertiam pomeridianam reportent in publi­cum. Interim dom. Lázár György ut praesidens etiam prin­cipalis celsitudinis in paribus exhibet, ut seorsim status ac ordines etiam de istis consultari possint ob eum finem ut uti­lius voces quisque suas proferre queat. Atque sie pransum itur. A prandio circa lioram 3. pomeridianam ad locum prae­dictum comparemus, ibique varia colloquia iactamus, sed nihil certi deliberamus, prineeps enim intimat, ut usque ad crastinum mane de omnibus rebus nostris deliberandis salu­brius est, si tempus proerastinabimus, quia dominus Kemény János nobis in his rebus multa poterit et potest consulere, qui proximo mane praesens erit hie in castris nostris. Quae dilatio quia placebat regnicolis, dispergimur unusquisque ad suum hospitium. Die 23. Augusti crepusculo matutino illustr. princeps cum domino Jósika Gábor castra sua circumit insciis pie­risque regnicolis citoque revertitur ad suum tentorium. Circa horani vero YI. matutinam preces publicae habentur, quibus ])eractis universorum Siculorum primipilorum pixidariorum­que priorum et potiorum delegatos in suum secretum tento­rium accersit eosdemque ac eorum medio universos Siculos priores ac potiores exliortatur egregie, lie graventur unacum aliis omnibus regnicolis pro exsolvenda quinquies centum mille talleroruni summa aliquid contribuere, quod etiam si praestiterint, non dicentur tributarii, sed impositi birsagii solutores. Hac occasione illustr. princeps declarat iisdem sua negotia, quae in castris ad Boros-Jenő locatis anno proxime praeterito coram supremo Turcarum vezerio totoque eorum consistorio, vulgo ut illi vocant divanus, gesserit. Unde rediens etiam coram dominis regnicolis in civitate Segesvár mense Octobris in comitiis generalibus proxime elapso anno omnia sua proposita recenset, adhortans eosdem, ut illi nulla culpa imputari queat. Yerum pro publico bono tine in omnibus rebus desudaverit, quo neglecto tristi ac lamentabili exitio periisset Transsilvania. Immo certo certius obruetur nisi im­posita tall. 5.000,000 summa, birsagium scilicet id est poena nostrae seditionis vel ut sincerius fatendum sit Rakoczianae adhaesionis, plene et integre persolvatur. Erant enim non­nulli Rakocziano zelo praediti, quos credebamus non a se ipsis loqui, sed per quosdam proceres ac magnates instrui simul ac etiam aftidari. Cum ergo a conspectu principis iidem priores et potiores primipili et pixidarii recessissent, eandem cantilenam cantabant nonnulli et plurimum Csikienses,Gyorgy­ujenses ac perpauci Haromszekienses. Quidam etiam nobiles a comitatibus Doboka et Colos. Haec dum sic volverentur XM. KIR. ORSZ. LEVÉLTÁR könyvtára,

Next

/
Thumbnails
Contents