Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
342 EHDKLYI ORSZAGGYUliKSI EMLEKKK. domini officiales Siculicales velienienter laborant, ut vulgus acceptet exhortationem principalis celsitudinis, quod an ex corde an ex colore faciant, ignoratur. Inter liaec omnia et dominus Kemeny .Tanos exspectatur tempusque frustra labitur, hora vero prandii appropinquat. Notandum tamen, quod ex consultationibus videtur ut persolvatur dicta summa, sed de eo 11011 convenitur, quo modo contribuendum sit, quaeque modalitas in liocce negotio capessenda sit, homines enim Rakocianae opinionis urgebant plurimum, si hanc summam solvemus lioc anno annuatim cogebimur in saecula saeculorum solvere. Nullum enim Athname super contractum szultani Szulimani observando nobis vel illustr. principi nostro Acatio Barczai hactenus exhibitum est a moderno potentissimo imperatore Turcarum. A prandio sub tentorio principis plerique regnicolae comparentes varia movent iurgia, unde motus inquit dom. Ladanyi Mihaly: ily inegatalkodott nagy vakmerosegben soha az kozrend es alsorend nem volna, ha seditiosus forendektol biztatasok nem lett volna, vagyon is, a kik intimaljak vakmero voxok mellol. hogy el ne alljunk, illorumenim opinio consistit in eo, quod Turcis obstare possemus armis, si unanimiter viritim insurgeremus. Tandem adventante vespera preces instituuntur. Xotandum liic, quod ex captivitate Tartarorum Chrimiensium adveniunt dominus Bodvai Grergely filius Martini et Bodogli Ferencz, Varadienses nobiles generosi, qui mirantur super obstinacitate quorundani regnicolarum. Et sic advesperascit.. Die 24. mensis Augusti orto sole dominus Czengeri concionator aulicus concionatur docetque ac universis conimendat concordiam, unanimitatem consensumque tenenduni, secus ultimum excidium totiusque regni ruina subsecutura sit. Hoc peracto varii audiuntur rumores, inter quos fertur, quod persuasum sit omni genti Christianae, Transylvaniam ipsis Turcis arcem Varad donasse. Fertur insuper potiores nobiles "VVaradienses occidendos Bakocium decrevisse, illaeque caedi certos sicarios destinasse ad liocce effectuandum. Multa quoque patriae nostrae mala alia imminentia iactitabantur inter regicolas. Paulo post ad tentorium solitum doniini Nicolai Zolyomi confluimus, ibique praeprimis leguntur literae domini Haller Gabori Waradino missae, quae declarabant, quod Ali passa Jenoiensis paratus sit pro nobis intercessionem instituere, sisummam impositam velimus Turcis persolvere, simul ac literas Athnamae nobis adferri curare, captivos aliosque confratres nostros a porta ()ttomannica remitti facere, de quo si dubitemus, filium suum carissimum pro pignore nobis transmissurum pollicetur, quem dilanian-