Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

dendum regnum Hungariae et consequenter totam christia­nitatem ipsi paterent. De reliquo cum dnus princeps Barcsai per ablegatum suum Haller obtulerit, quod si haec talia interventione suae mtis obtineret, se iterum omne gratificandi studium in quibus­cunque modis possibilibus exhibiturum, sic Vram Mtem Caes. clementissime desiderare, ut religio catholica iuxta pactata iam olim intra regnum Hungariae et Transylvaniae inita restauretur, liberum exercitium eiusdem religionis permit­tatur, et episcopus catholicus in residentiam suam consuetani immittatur, dnum principem nihil gratius suae mti praestare posse, et eandein etiani benignitate sua imperiali et regia recompensaturam. Ad quae dnus legatus liunc in modum respondit: liuc­usque Turcas nihil plane de Varadino ipsis reddendo prae­tendisse, quin imo nec quidem principem suum, vel status Transylvaniae tale quid suspicari posse, dicant vel scribant, alii quidcunque velint, se securos esse, posteaquam iam unam summam centum millium tallerorum Constantinopolim misis- • sent, quod a Turcis ratione non soluti totaliter litri, nullum ipsis periculum timendum. Sed non velle me celare principi suo et statibus Transylvaniae severissime iniunctum fuisse, ut proditorem Rakozium (quo nomine ipsum Turcae appel­lant) omnibus viribus insequantur, et se nulla ratione admit­tere velle vel posse, ut etiam saltem unicum palmum terrae vel ipse, vel filius, vel mater aut coniunx in Transylvania pos­sideant, et si Yra Mtas voluerit recipere dictos duos comita­tus, faciat quamprimum, alioquin certo certius Turcas occu­paturos. Quem in finem tam legati principis Moldaviae, quam etiam Transalpinae Valachiae, necnon Tartarorum chami ho­dierna die in aula sui principis reperiri, qui omnes in man­datis habent, ut illico, ubi novum decretum Portae contra Rakozium emanatum fuerit, coniunctis viribus ipsum eius­que bona inuadant, et si possibile foret, totaliter extirpent. Accedit quid etiam novus vezirius Budensis Seidi Mehemet bassa crudelissimus tyrannus lioc ipsum in mandatis (uti ex literis adiacentibus B. patet) a Porta Ottomannica habeat, nihilque aliud etiam, quam novam jussionem expectet, quae si praeveniat, antequam Vra Mtas illos duos comitatus reci­piat, certissimo futurum, ut in extremam desolationem redi­gantur, et deus scit quousque furor istarum barbararum nationum erumpet. ( v)uod si vero Vra Mtas in tempore con­venienti reciperet, dixit ablegatus, se sperare, quod tale dam­num Hungaria non haberet metuendum, quia princeps ipsius posset se excusare, comitatus illos non esse amplius liakozii,

Next

/
Thumbnails
Contents