Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

sed Yrae Mtis, pacta autem pacificationis intra Yram Mtem et Portam Ottomannicam nulla ratione admittere arma contra Mtem Yram sumendi, nec ipse princeps tali ratione unquam ad id exequenduni induci possit. Quod si autem haec occasio negligeretur et Turca maiori potentia conscripta animadver­teret, Rakozium primo velle cedere comitatibus saltem obrutus timore, nec ullam amplius velit deinde rationem in contra­rium admittere, sive diceretur comitatus Yrae Mtis vel Ra­kozii esse, tunc ipsum principem et status protestari, se non velle causam esse huius et quidem adhuc longe maioris regno Hungariae, et toti christianitati imminentis mali. Jain ex his videre Yram Mtem quid in hoc tam graui negotio quam maxime timendum sit, de Yaradino non esse opus, ut Yra Mtas multum sollicita sit, quia princeps ipsius cum omnibus statibus tide sua christiana promiserunt et promittunt, quod illud nullis temporibus in manus Turcarum tradent, quin imo sanguinem et vitam spargere, omniaque illorum bona perdere parati sint, quam tale quid unquam admittere, scire eniin se optime hac ratione actum fore de ipsis, remedium autem esse in manu Yrae Mtis, si ipsa videlicet, nulla demissa ulte­riori cunctatione, comitatus suos duos ad manus suas reci­piat et Kakozii nulla adversa, sive clam, sive palam per se ipsum vel alios contra Portam Ottomannicam vel Transyl­vanicam tentari admittat; promittat etiam ablegatus no­mine sui principis, si vel minimum quid Turca circa Yara­dinum recipiendum tentaret, quod illico Yram Mtem certio­rem redderet. Negotium religionis concernens affirmat ablegatus, prin­cipem suum nunquam contrarium futurum, sed longe esse aliam rationem, procedendi in Transylvania pro hic de nunc, quam antehac fuerit, ubi principes disposuere ad libitum, modo autem se debere habere maximam rationem statuum; proinde si status acquiescent, ut religio catholica restituatur in integrum se ipsum libenter velle consentire, si autem sta­tus non admitterent, rejiciendo esse hoc negotium in feliciora tempora, et principem suum statuisse, ubi saltem parum quietis affulgeret, expedire legationem acl Yram Mtem, ubi etiam hoc ipsum negotium fusius tractaretur. Hac occasione sciscitatus etiam tunc a dno ablegato, quis tandem rerum sit status Yaradini, quale praesidium dnus princeps ibi liabeat, et utrum illud praesidium esset ad resistendum furori Turcarum sufticiens ? liespondit ablegatus principem suum partim ex musquetariis, partim ex aliis sclo­petariis 600 milites alare et quod status Transylvaniae alios 400 eo inducent.

Next

/
Thumbnails
Contents