Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
statuum Transylvaniae. — 2-o. Ut princeps Rakoczius arma deponeret et principem Barcsai nulla ratioue turbare praesumeret. —- 3-o. Ut Yra Mtas nullas suppetias Rakoczio transmitteret, sed potius illos duos comitatus Szathmar et Szabolck, unde omne malum Transylvaniae immineret, ad suas manus quantocius reciperet. Itaque ut aliquis modus inveniretur supra compositione tam ardui negotii Yram Mtem Caes. in mandatis dedisse suo residenti Constantinopolitano, quatenus omnibus modis apud portam efficere conaretur, ut res inter Barziaum et Ragozium eo in statu quo tunc temporis vertebantur, conservarentur. Cum vero Vra Mtas ex relatione dicti sui residentis iam bifarie transmissa intellexisset, nullum compositionis affulgere modum, et causam dni Rakoczy irremediabilem prorsus esse, expedivisse Mtem Vram ad dictum Rakoczium, dederitque mihi in mandatis inter reliqua ipsum disponendi, ut praedictum fortalitium Varadinum cum aliis restituere non tardet, siquidem Porta de nullis ipsius conditionibus adiectis nec minimum quidem verbulum velit audire. • Iniunxisse autem Vram Mtem etiam mihi clementissime, ut liac ipsa de re cum dno principe Barcsai, si ipsius commoditas admitteret, conferrem vel saltem ut aliquem ex suis confidentibus, cui ego mentem Vrae Mtis clemam exponere possem, ad istas partes ablegaret. Me quidem interea, dum ego Vienna movissem, intellexisse principem Ragozium defacto Varadinum cum aliis fortalitiis resignasse, sed forte non fuisse minimam causam, quod ipse princeps Rakozius iam etiam ante hac certioratus fuerat, se nullum subsidium a Vra Mte sperare posse, quin imo voluntatem suae mtis esse ut ille Varadinum cum caeteris restituat, me etiam posse promittere dno Barcsai, quod princeps Rakozius quietam vitam instar alicuius status regni Hungariae privati aget, et quod neque ab ipso, neque a duobus illis comitatibus ulla injuria per armorum potentiam inferetur. Et hac ratione dnum Barcsai posse in optima pace principatu suo gaudere. Jam ergo cum dnus princeps videat per interpositionem suae Mtis liaec omnia evenisse, et longe alia etiam adhuc plura speranda esse, Vram Mtem serio admonere, et adhortari ipsum dnum principem omnesque status Transylvaniae, ne hoc fortalitium sub quocunque tandem praetextu Ottomanicae Portae cedant, sed potius sanguine proprio ad extremum usque spiritum, si Varadinum a Porta praetenderetur, defendant, ipsemet enim dnus princeps facili ratione conjicere poterit, quod si hoc fortalitium in manus Turcarum (quod deus clementissime auertat) deveniret, non solum actum esse de ipsius persona, principatu et tota Transylvania, sed etiam omnes viae et portae ad inva-