Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
milia. Pro residua autem parte domini Joannis Kemeny scilicet talleris item quadraginta millibus et domini Ivornis Ferencz talleris item viginti millibus dicti vaivodae fideiussores existant. Datum in Bakscha Szaraj die 5. May anno 1659. Tandem proponitur iterum dominorum anabaptistarum supplicatio, quod nimirum pro taxa Maruswasarhelyini resolvenda magnuni esset onus, si mille talleros cogantur deponere. Ideoque obtinent tandem ut quingentos tantum talleros deponant. Quandoquidem expertum est, quod non sint plures, praeter quam septuaginta duo maritati homines. Hac occasione proponitur denuo quod si nihil in publicum aerarium contulerimus, intercessio iuxta regnicolas institui fieri nequit. Ideoque iterum promittimus post singulas portas quinos florenos nos contributuros, eosque ad festum d. Laurentii administraturos. Interdum resuscitatur Mediensium querela, quod universitas ipsos sublevare recuset, ubi altercatio indecens inter Joannem Tatarlaki notarium Mediensem et dom. Andream Meltzer consulem civitatis nostrae Cibiniensis coram regnicolis profertur. Haec intus in templo aguntur, foris autem cuidam militi propter spolia comperta caput obtruncatur. Tandem pransum itur. A prandio reversi audimus articulos in purum transscriptos. Sed inter hos legendos Mikes Kelemen conqueritur de bonis suis cum Mikes Mihaly simul acquisitis, verum nihil obtinet. Similiter Keover Istvan cum Iveover Gabor conquisita bona cupit sibi reservari, quae iam collata sunt domino Kalnoki Mihaly. Interim advesperascit. Die 13. Junii cum contiuxissemus Karansebessiensium causa finienda proponitur igitur ab universis regnicolis Thorda libertatur dictis Ivaransebessiensibus, ut illic resideant cum nobili praerogativa permanere volentes. Collatio enim haec illis ita est tam per principem, quam per regnicolas exhibita, ut nullo tempore revocari possit. Die 14. eiusdem mensis .lunii proponitur de gratuito labore ad Albam .luliam praestando, sed nihil promittitur. Interim Bethlen Ferenczne intercedit pro filiis suis apud Bakoczium commorantibus, leguntur etiam supplicationes eorum domino llakoczio exhibitae, tamen nihil respicitur ad haec, verum res ipsa in suspenso relinquitur. A prandio nihil solidi. Die 15. Junii ad colligendas pecunias dominorum mancipiorum scilicet Keineny et Kornis ordinantur dominus Foszto Menyhart de Pokafalva et dominus Ferencz Deak de Kozarwara, ita ut dictus Foszto pro annotato Kemeny Janos duas partes suminae tollat et congerat. Memoratus auteui