Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

1659. MAJ. 24—JUN. 25. 291 Kozarwari unani tantum partem pro Kornis Ferencz accu­mulet. His ita ordinatis aliisque rebus bene trutinatis et ex­cudendorum articulorum lectione usque ad extremum exaudita circa crepusculum vespertinum die dominica generalis dieta exspirat. Moratiores tamen regnicolae iter versus domos suas non aggrediuntur nisi in humaniores. Die 16. eiusdem mensis orto sole princeps cum exigua pompa exit ipsam civitatem ad Alvincz commorandi gratia. Et sic unusquisque domum versus cogitando se itineri accingit. Andreas Frank civis civitatis cibiniensis. (Frank eredeti jelente'se. Szasz uemzeti leveltar. Nagy-Szebenbeu.) m) 1659. maj. 24—j u n. 25. A tdrvenyek. Nos Achatius Barcsai dei gratia princeps Transylva­niae, partium regni Hungariae dominus et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis : quod spectabiles, magnifici, generosi. egregii et nobiles, caeterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transylvaniae et partium regni Hun­gariae eidem subjectarum et incorporatarum in generalibus eorum comitiis ad diem vigesiinum quartum mensis Maji anni domini millesimi sexcentesimi quinquagesimi noni in civitatem nostram Szasz-Sebesiensem ex edicto nostro cele­bratis congregati, exhibueruut nobis et praesentaverunt quosdam infrascriptos articulos in eodem conventu commu­nibus eorundem votis et suffragiis, parique et unanimi consensu conclusos, supplicantes nobis humilime, ut nos omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eisdem contenta, ratos, gratos et accepta habentes, nostrumque consensum illis praebentes, authoritate nostra principali ac­ceptare, approbare, ratificare et confirmare, atque tam nos ipsi observare, quam per alios omnes, quorum interest, obser­vari facere dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est. A r t i c u 1 i d o m i n o r u m r e g n i c o 1 a r u m t r i u m nationum regni Transylvaniae, et partium regni Hungariae eidem annexarum, in comi­tiis eoruin generalibus ex edicto suae Celsi­tudinis principalis in civitatem Szasz-Sebe­siensem a d diem v igesimum qu ar t u m mensis M a j i a n n i millesimisexcentesimiquinquage­s i m i noni indic tis ce 1 ebr a ti s conclusi.

Next

/
Thumbnails
Contents