Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

gariae degentem, quo absente, apud comitem supremum comi­tatus Bihariensis. Horum vero sigillorum nullus sit usus nisi tempore dietarum. Ad liaec leguntur literae generosi dom. Sigismundi Banffi ex Gyidikula transmissae, quae declara­bant salutem nostram persistere tantum in eo, ut pecunias ad portam transmitteremus. Tandem de vectura salium pro­ponitur querela, super qua auditur principis clementia, qua mediante promittit lucrum salium liberum a quocunque pro­sequendum, dummodo regni statum prius compescamus. Le­guntur insuper literae a porta Ottomannica per Simonem de Reisznigerum (Reninger) scriptae, agentem scilicet caesareae regiaeque maiestatis Germanicae nunc in porta Ottomannica commorantem. Item Colosvariensium causa; quaedam iiliales tricesimae destinantur ea tamen cum conditione, ut mercato­res vekony czipke, sckmahle sntihr oder Tschipke, pantlika id est Fronsen nobis Germanice bandt, AVelenczei preem, man­telbrahm alak etcetera ut in lioc regnum nostrum invehant. A prandio conveniunt et concludunt ut ebrii, nihil boni. .Die 8. mensis Junii peractis ecclesiasticis rebus (quia erat dies dominicus) circa horam 10. contiuunt, ubi proponi­tur quod princeps velit augere numerum suorum assessorum sedis iudiciariae, dummodo regnicolae denominent, quos velint eligere, quod reiicitur ad principem, ut ipse eligat et consti­tuat. Item oritur querela de nocturna vigilia in pagis neglecta. Interim ingens clamor oritur, ut dieta exspiret et unusquis­que redeat domum suam, nam indecorum et iniustum est, ut quorundam postulata discutiantur et statuum postulata ex­hiberi nequeant. Igitur generaliter concluditur, ut omnis causa differatur ad sequentem dietam. Die 9. Junii mane cum confluxissemus, quaedam mise­rabilis persona senex adinodum vidua nobilis exhibet suas supplicationes, quae et leguntur et discutiuntur ex miseri­cordia regnicolarum, quod ut libentius perficiatur, dominus magister prothonotarius praesidens dietae curat adferri quan­dam azimam mellitam Cibinio eidem transmissam et legenani vini distillati, quae personatim distributa comeduntur et ebi­buntur, atque sic viduae miserabilis causa deciditur. Interim proponitur causa Johannis Betlden cancellarii novi, super hoc quod illius officium firmetur, ne successu temporis ipsi adimatur et~ domino Mikes Mihaly restituatur. Ideo conclu­ditur ut historia super mutato officio cancellareatus scriba­tur in publicum regni articulum, qua mediante possit intelli­gere unusquisque iustam rationem huius mutationis, neque posse alioquin ut officium domino Mikes resignetur. Expost Karansebessiensium causa super eo discutitur, quod ipsi

Next

/
Thumbnails
Contents