Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

178 ERDET.YI ORSZAr.OYfl.KSI EMI.KKF.K. ugy segeljen etc. His peractis pransum itur : A prandio non confluitur. 13. Huius cum conHuere vellemus dominus Ebeni Istvan reperiri non potest, fertur en quod Waradinum abierit. Ideo­que loco eiusdem substituitur propraesidens generosus dom. (j-eorgiiis Bamffi de Loszoncz, quocum cum templum ingre­deremur leguntur multae supplicationes privatarum persona­rum, quae ut singillatim recenseantur non operae pretium est. Tandem resumitur causa Clementis Mikes super eo ut ad instantiam principis detur illi amnestia. Yerum quia sim­pliciter illud per legatos dominorum nobilium de comitatibus Transsilvanicis et Saxonum universitatis simpliciter promitti non poterat, eapropter inscriptis contra dom. Mikes Kelemen a praedictis duobus statibus certa gravamina in chartis exlii­bentur, quae publice non leguntur priusquam principi osten­dantur. Haec dum aguntur pransum itur. Notandum tamen quod super negotio Mikes Keleraen taliter generosus Greor­gius Cserej prognosticatur: Soha nem lattam en, liogy a nyiil megmarja a farkast, hanem a farkas inkabb megmarja a nyulat, id est inferioris gradus homines nunquani dignitates superiores opprimunt, immo inferiores a superioribus opprimi solent. Causam enim dicti Mikes proceres ac magnates viribus suis tutantur, status et ordines quosdam nihil timendo. Xo­tandum est etiam quod .Toannes Haller ab imperatore Roma­norum hodie advenisse perhibetur legatus missus mense Octobr. praeterlapsi anni ab ill. dom. dom. Achatio Barczai ceterisque expeditus. Nec illud praetermittendum, quod Med­gyessiensis senatus instat mediante supplici libello coram regnicolis, ut census annualis secundum numerum portarum contribui solitus relaxetur. Cuius quantus futurus sit fructus nescio, nec multum spero, nisi per coecam fortunam, si quid obtinebitur forsan, nam ut vulgo dicitur: Coecus reperiit casu clavum in publico tramite. A prandio visitur dom. magnificus .Tohannes Kemeny suum servitorem ad regnicolas transmis­sum Petrum scilicet Szigethi scribam suum exOhrimia Tarta­rorum, qui quid tulerit, crastina lux dabit. 14. Huius mensis conveniunt regnicolae in solito loco, ubi primum leguntur supplicationes, tandem intrant relictae viduae Thoroczkaiorum scilicet Sigismundi, Ladislai et .To­hannis in conspectum regnicolarum personaliter ibique et mo­rantur per integram horam, rogantes ut eorum causa contra Tlioroczko mota resumatur, discutiatur atque finalis decisio adhibeatur, ob quem finem consequendum accersuntur domini consiliarii qui advenientes cum consedissent, inter eosdem Johannes Bethlen proponit denuo hoc pacto: Az mi kegyel-

Next

/
Thumbnails
Contents