Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

25. fejezet: 1657-1658 - Törvények és okiratok

e) 1658. ápr. 30. Kövér Gábor előterjesztése a császárnál. Propositiones ablegati internuntii prin­cipis Transylvaniae. Siquidem fortalitium Jenő in partibus regni Ungariae superioribus cum Transylvania, versus plagam turcicam vici­nitatibus omnium sit fortissimum, ideo conabatur Turca illud ab antiquo semper capere, ut ex eo tam in Hungáriám, quam Poloniam et ipsam quoque Transylvaniam liberum passum habere potuisset. Et cum supremus vezirius Albae Graecae ad praesens existat, praememoratum fortalitium, quod alias ideo ambit et effectat, ne quaquam praeteribit; quo habito aliud quoque praesidium Kallo nuncupatum et consequenter reliquos prope adiacentes arces facillime poterit occupare. Ex praesidio vero hoc Kallouiensi omnes haidonicales civi­tates deuastandi modum ad manus habebit. Princeps et dnus meus bengmus, syncere et conscientiose volens cum Mte Vra regia tractare, antequam solennis eius legátus, ad Mtem Yram regiam quamprimum expediendus advenerit, per me praemittendas esse duxit assecuratorias, ut si casu quo mens et animus regnicolarum, ratione defensionis Jenő mutare videretur, qui profecto contra tantam, in simili occasione, potentiam sunt insufficientes, dummodo ex parte Yrae Mtis regiae assecuretur idem princeps et dnus meus bgsimus, quod sit milite iuvandus, praerepetitum fortalitium Jenő, manibus Yrae Mtis regiae insignabit, nam si omnino eius, cuius supra est intentionis paganus, moram non pro­trahet, quocitius rem aggredietur, et fortiter quidem. Cum autem valde procul sit abhinc pronunc Mtas Yra regia, quoadusque eandem superinde certiorem reddere posset idem princeps et dnus meus bgsimus, interim illud propugnacu­lum tanta potentia, non dubium, quin caperet et occuparet. Quod ipse princeps devitare volens, vel hoc potissimum ex capite, totis viribus in eo adlaborat, ne idem propugnaculum imparatum reperiatur, et propterea petit a Yra Mte regia mille, aut ad summuin millequingentos musquetarios, ut dum et quandocunque Turcam aduersus Jenő mouisse subintel­lexerit, statim eos ibidem collocare possit, praeterea ut et ipse omnibus suis copiis defendere et Yra quoque Alte regia peti­tum succursum habere valeat.

Next

/
Thumbnails
Contents