Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok
214 ERDELYI ORSZAGGYULESI EMLEKEK. adhuc Ungarici peditatus ducem supremum, mediocri etiam caitie coloratum. 3. Tandem adhuc interrogavit, an adhuc Siculi eo modo militarent principi, sicut ante soliti fuerunt. Eo modo plane dixi. si necessitas exigit. Hos summopere laudabat a fortitudine et patientia, rex unum atque alterum eoruni narrans experimentum. ±. Iterum repetiit an in bona valetudine esset Johannes Kemeny, et num ille militiae praeesset. ITbi illud asserui hoc affirmari: Nempe quod generalis dux sit totius exercitus, seu militiae cel m i principis. 5. Ultimo pauca interrogavit de bello Moldavico, nempe de occassione, progressu et fine. Item ubi nunc locorum eiectus esset palatinus. Ad quae omnia ipsi pro notitia mea respondebam ad eum modum, quo modo cancellario respondi talia quoque interroganti. Cum hic rex interrogationibus suis subsisteret, dixi me adhuc alia quaedam habere proponenda, hinc petere me clementissimam informationem, an ser mu s rex mandaret eo alii tempori reservari, an in praesens proponenda statueret. Ad haec rex proponat statim, quod restat, ipse prius audiam, postea delegabo quoque quendam. qui porro fusiorem audiet explicationem. Haec cum iutelligerem, quaedam puncta praemeditata ex instructione suae celsitudinis desumpta et verbis saltem exculta et colorata, quae pro verum circumstantiis concinnata verbis Germanicis, quia regi idioma latinum non arridere videbam edisserui. Et cum ex litteris suae celsitudinis viderem ad dn. Comenium scriptis esse clementissimam voluntatem suae celsitudinis, ut me quoque instrueret dn. Comenius consilio, inivi consilia cum illo de his punctis, quae ille in hunc sensum proponenda suasit. Puncta regiae matti Sueciae vigore instructionis et vi rerum circumstantiarum dicta. Piijicta 1. Cum non obscuris iudiciis fama ad cel mum Transyl^sj vaniae principem dominum meum clementissimum pervenerit de CONFOEDERATIONE Suecico-Angliae pro communi christiani populi libertate et tranquillitate, ideo his tantorum principum heroicis conatibus: quia nihil inde quam orbis salus sperari poterit. si in effectum ducantur. si res se habet, ut fama tulit, sua Celsitudo pro ea propensione, quam habet erga bonum publicum, multum gratulatur et simul desiderium suum,