Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok
dinem frui tranquillitate, in qua ut diu conservetur, animitus se precari. 3. Se vicissim oninem suae celsitudini precari prosperitatem et omnium rerum pro animo et voto suae celsitudinis successum. 4. Scire se probe, quantopere utrinque profuerit amicitia, quae dudum inter Sueciae regnum et Transylvaniae principatum fuit, quantumque adhuc prodesse possit. Ideo se eandem velle sibi esse baereditariam, omniaque studia sua eo dirigere, ut illa iu dies magis magisque augesceret et cresceret. Quam satis evidenter testatam videret a sua celsitudine per me suae celsitudinis nuncium. Quae omnia prolixe et amplissimis verbis dilatabat. C o 11 o q u i u m c u m r e g e. His absolutis convertit se rex ad privatum discur- coiiosum interrogans de prosperitate cel m i principis, coniugis et Cumr'.g, iuveuis principis, imo totius familiae multis et prolixis verbis modo in banc modo in illam quaestionem dilapsus. Maximopere percontabatur de aetate iuvenis principis et valetudinis eius tirmitate. Cum ad baec omuia responderem, ansam illi praebui de aliis loquendi. Ubi statim se ad bellicas quaestiones composuit dicens, se arctissimam fovisse notitiam et amicitiam cum defuncto gloriosae memoriae principe Sigismundo Rakoczy tempore coniunctionis armorum Suecicorum et Trannicorum; eo nomine sperare notum se esse potuisse tunc privatum cel mo principi. Et cum illa amicitia cum domo et familia cel m i principis in statu privato iacta sit, se eam firmius nexurum, postquam deus ad alium ipsum statum promoverit. 1. Mox perrexit ad militiae statum, an adbuc habeat paratum exercitum cel m" s princeps. Cui dixi habere suam celsitudinem exercitum insignem tarn domesticum, quam exoticum, in exotico dixi esse Germanos bene exercitatos, et non in exiguo numero sub duce Gaudio, qui et regi notus erat, et aliis officiariis. Dixi porro praeter Germanos alii praeterea non in exiguo numero equites Walacbos et Raschcos pedites, qui in peditatu eximiam laudem merentur. 2. P o r r o i n t e r r o g a r e institit de magnifico dno Keineny Janos et Bakos Gabor, an adhuc in vivis essent. Cum dicerem esse utrumque in vivis gestiens quasi iterum dixit: Yivitne Bakos Gabor! Curn vivere dicerem, ille denuo replicuit, opportet illum iam senem esse, et fortassis totum canitie respersum. Dixi senem esse, sed vegetum et