Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

210 ERDKT,YI ORRZAGGYUI^SI EMLKKEK. Cui respoudi, nihil me afferre aliud, quam amicitiae uo­tas et futurae desideria. Coeterum credere me beue recordari posse suam celsitudinem suae mattis tunc in castris praesen­tiae, quamvis sua celsitudo uon fuerit in castris tunc sed admi­nistraverit principatum, divo parente tunc in castris occupato. P e r r e x i t ille iuterrogare, ubi reliquerim cel i m"" prin­cipem et quando ab eo discesserim. Cui et locum dixi et tempus discessus mei. T a n d e m in qua valetudine reliquerim suani celsitu­dinem exquisite interrogavit. C u m dicerem in bona et optata valetudine, ille porro perrexit, an fruerentur terrae nostrae pace. Ad quae respondi alta et firma pace bello Moldavico sepulto. T u n c i 11 e quae causa fuit, quod sua celsitudo arma vertere in vicinum Moldaviae palatinum coacta sit et sibi liostes fecerit Cozacos. Dixi quantum milii constat, causam fuisse exitiosam pa­latini conspirationem, quam fecerat contra Walacliiae pala­tinum, amicum, foederatum et ex parte subiectum Transylva­niae principi, quem Moldavus mediantibus Cozacis eiectum volebat eamque terram sibi subiectam reddere. Et cum sub defensione et protectione esset palatinus Walachiae suae cel­situdiuis, eius causam cel mu m Transylvaniae principem agere opportebat. Haec causa et hinc initia belli cum palatiuo Mol­daviae et Cozacis. Yicissim ille, iam bello sopito in quo statu sunt res principis, an milites, quos tunc habebat, dimissi simt ? Neutiquam dixi, imo aucti sunt. Auxit enim exercitum Germanicum aliquot millibus. Ad quid ergo ille perrexit, siquidem pax est miles alitur ? Beatam dixi illam remp., quae pacis tempore arma ser­vat, quia vero orbis terrarum in motu est, et concussione omnesque anguli iterum bella velle videntur, sibi merito pro­spicit cel mu s princeps. E r g o n e sic paratus est, ut possit cuivis hosti opponere militem sufficientem. Ego sic paratum dixi, ut nobis nihil desit quam hostis. Hoc audiens subridendo dixit: Hostem invenire facile est. Ego sic ad haec: Imo non facile videtur iuvenire hostem et simul iustam causam. P e r r e x i t ad alia, et interrogavit, quomodo conveniret celmus princeps cum Porta Ottomanica.

Next

/
Thumbnails
Contents