Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok
Memoriae commendaiiuis tenore praesentium, signiticantes, quibus expeclit, universis. Quod cum inter praecipua recte regendi et regnandi requisita, iustitiae tropheum erigere, et astraeam terris revocare haud minimum esse, et hoc nonnisi beneficio legum pro renata elaboratum et recte dispositarum obtinere posse noverimus; sollicite eam ob rem, et a dnis regnicolis sollicitati, studio tam utili, et cumprimis principi et magistratui christiano competenti, ab ipsis principatus nostri auspiciis nonnihil intenti fuimus, in id consiliorum nostrorum vela extendentes, quo pacto iusta et necessaria haec sollicitudo ad numinis diviiii gloriam, et publicam ditionum nostrarum quietem et emolumentum, optato terminaretur colophone: siquidem minus nos fugiat, recte dispositas, et bono ac usui communi accommodatas leges instar animae esse, ut enim haec corpori vigorem et nitorem, imo ipsum esse suppeditat, ita illae rebus publicis, et dominantium thronis stabilimen, et robur afferre solent, principes fidelibus suis reciproco amoris vinculo connectunt instillantes et ingenerantes cordibus eorum observantiae mutuae zelum, in unum corpus coagulant: unde et pacis amoenitatem, et imperiorum incrementa scaturire, experientia testis est. Nec mirum, authore enim Deo natae, a Mose protonotario excerptae et subsequentibus seculis, secundam diversas nationes, regna et urbes, per viros ingenio plurimum valentes acquisitae, variatae, et moribus hominum applicatae, progressum sumsere: quorum altos titulos et nomina clara, si quidem nil nisi extrema mundi periodus delere possit, recensere miuus necessarium ducentes, uuius Justiniani, magni illius imperatoris meminisse juvat, qui arte ac Marte potens, tantum operae in methodica legum dispositione impendit, ut totuni juris civilis syntagma, a nomine eius hodie Justinianum audiat. Nec defuit hoc in gente nostra legum studium, ut decreta regum antiquorum attestantur, maximo sub Vladislao rege colloboratore magistro Stephano Verboczi (qui autlioris Juris Tripartiti nomen illo apud nos meruit) in eodem scopum magnum illi viri operis Quadripartiti compilatores vigiliis suis coilimarunt; et postmodum Ferdinanclo I. et Joanne regibus de summa rerum infoelici eventu concernantibus gens nostra diu victoriosissima, intestini et externi belli fluctibus miserandum in modum obruta, et ad incitas redacta; haec vero patriae pars, quae hodie regni Transylvaniae titulum obtinet, sub peculiari principatu sibi salutem querere, non sine furore martiali coacta, quamvis inter arma sileant leges, niliilomiuus earum curae deditissimam, se fuisse multis consuetudiuibus et decretis pro re nata ingeniose adinventis declaravit. Hac