Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)
23. fejezet: 1637-1648 - Törvények és okiratok
ipsi sic reuelata, ut mihi significentur, rescire potest, fideliter omnia et singula recensuit. Et ut prioribus epistolis Vrae Mttis significavi, certum est deliberatam esse principis voluntatem, ut hostiliter erumpat, lioc ipsum Gallorum ad portam Otthomanicam oratore summopere urgente; et etiam legato Suecico, qui principi continue a latere haeret, defacto sollicitante. Et erumpendi quidem modus erit iste: publicatis mandatis, ut ad eum ad quem ipse designauerit recentiori mandato locum, quantocius comitatenses et reguicolae confluant armata manu ad castra, et tali quidem cum apparatu, ut tam armis quam vestibus et equo sic sint instructi, ut in lustratione decenter compareant, secus reperti nobilitari praerogatiua spoliaudi iuque numerum subditorum adscribendi. Omnesque sunt in procinctu, et principis ultimatam adhuc praestolantur ordinationem et imperium, quod hucusque etiam eisdem fuisset publicatum, nisi cursor Constantinopoli ad decimum sextum huius certo certius Albam Juliam expectaretur. Interim junior princeps suum militem Varadini lustravit et etiam liaydones suae ditionis. Miles etiam ipsius campestris in promptu est. Siculos sub praetextu, quod filium ipsius minorem natu illis in generalem praeficiet, euocauit in magno numero. Patakinum miles quidam in liis partibus, et dimidio etiam miliari a me conducitur, magno numero confiuit et in bonis principis sua habent quarteria. Circa vigesimum quartum huius est instituta eruptio, ut primum haidones et miles Varadiensis cum ordinario campestri erumpat et generalem, ut Docium, comprehendant, quem ego iteratis vicibus fraterne admonui, ut sibi et regno aduigilet. Sed magna est vicegeneralis apud eundem fides, qui aureos montes pollicetur, et ut video, multum ei creditur. Nec putet Vra Mttas, quod Turcam in suam societatem adhibebit, nemine enim resistente, et confinibus in hac miseria constitutis ipse sufficiens est cum suo exercitu occupandi has partes, Turcam habiturus semper ad manum, quein non prius evocabit, douec se ad resistendum sufficientem arbitrabitur. Cassoviae hibernare intendit, et inde se cum Suecis coniungendi quaeret occasionem, interim quam Vrae Mtti poterit facere distractionem, non intermittet. Eventum horum duae haec comprobabunt liebdomadae. Et liaec sunt, quae mibi fideliter summo in secreto significata, tum ab his tum ab aliis, quae si suum non sortientur effectum: liumillime suplico Vrae Mtti Scrmae, ne arbitretur liaec ficta, vel ut his me in gratiam ejusdem insinuarem, adinventa; sed illi adscribat, quod similibus in rebus pusillaminis sit princeps, et minima interjecta difficultate suas variet resolutiones. Nec ideo haec, quae resciuntur, falsa, de