Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)
23. fejezet: 1637-1648 - Törvények és okiratok
400 erdklyi orszaggyulksi emlkkek, coiuligno, sed immutata merito dici possunt. Et deus det, ut prospero successu armorum Vrae Mttis Scrmae varientur et sub paterna Yrae Mttis providentia optata pace frui possimus. Rebus se sic habentibus, si principem erumpere contingat, quid mihi humillimo clienti Vra Mttas Scrma agendum demandet, in cuius fidelitate, et sanguinem et vitam lubens profundo. Ubi enim princeps in Hungariam pedem figet, Tibiscus ejusque passus ante omnia occupabuntnr, et binos quidem passus et nauigia ego teneo, quae ubi immediate non resignavero, illiusque partibus non adhaesero, primum omnia mea bona et fortunae peribunt, deinde me una cum meis persequetur, nullum mihi de defendendi est fortalitium. Mihi viuere sine bonis et prouentibus impossibile. Si Yra Mttas mandauerit, ut donec melius se res vertet, cui regimm, illi et ego assistam. nec horum loco, qnae modo teneo, hisce temporibus meani ad sustentationem potest Yra Mttas bona aliqua assignare: bene quidem. Sin minus: sciat Vra Mttas Scrma, me paratum esse, mea omnia potius deserere, et perditis omnibus ad ultimum usque spiritum Yrae Mtti fidelissime adliaerere, nihil unquam dubitans de gratia Yrae Mttis, quam inglorius et infidelis viuere. Et supplico Yrae Mtti humillime, ne dedignetur mihi seruiendi exhibere occasionem, ut animum meum et affectum erga Yram Mttem inclytamque eiusdem domum, praedecessorum meorum rnore possim effectu declarare. Interim mitto Yrae Mtti Scrmae secretum hoc alphabetum, ut si posta et viae occuparentur, tutius possim quaevis Mtti Yrae perscribere. Haec per proprium meum cursorem Yrae Matti Scrmae humillime intimanda duxi. Quod si interim lianc principis mentem variari contigerit, statim et illud Yrae Mtti Scrmae perscribam. Humillime supplico Yrae Mtti Scrmae, ne meae literae in alias manus deveniant, et beuignum quanto citius responsum dare ne dedignetur. Deus eandem Mttem Yram Scrmam faciat debellatorem hostium suorum foelicissimum. Datae ex castello S. Martini ad litus Tibisci, die 11. Septembris anno 16-43. Eiusdem Mattis Yrae Scrmae Caesareae et Regiae cliens aeternum devotus Sigismundus Forgacs m. p. (Ered. ni. k. orsz. leveltarbaii.)