Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)

23. fejezet: 1637-1648 - Törvények és okiratok

LIV. 1643. September 11. Forgács Zx. jelentése a császárnál: az erdélyi mozgalmakról. Sacratissime Romanorum imperátor, domine domine cle­mentissime. Seripseram Vrae Mtti Sermae de perniciosa principis intentione, et litteras per proprium servitorem Leutsoviam expedivi, ubi magistro postarum certo et quanto citius Vrae Matti transmittendas concredidi et commendaui. Ex iis facile Vra Mttas dignoscere potuit statum barum partium. Verum quia nudius tertius fűit apud me is, ad quem Vra Mttas per me suas dedit credentionales, una cum aunulo, non poteram subticescere, quin ea, quae partim bac, partim alia occasione mihi innotuerunt, fidelissime significarem. Priusquam Vrae Mttis Sermae praesentarem epistolas, primum significaui, me suam, quam mihi concredidit, Vrae Mtti Sermae aperuisse íidelitatem, eamque fecisse innotescere, benigneque intellexisse, quam si continuandi esset animus, non esse dubitandum de singulari Vrae Mttis Sermae gratia, qua uti et coeteros suos fideles, sie etiam ipsum. complecti non de­dignabitur. Piacúit homini et videbatur vel hoc ipsius satis­factum desiderio, quod ubi prolixioribus sed secretioribus tra­ctaretur sermönibus. Tandem eidem Vrae Mttis epistolas, quas minime sperabat, porrexi, denunciando singularem Vrae Mttis clementiam, qua erga ipsum propensa manet. Tum demum hortatus, ut ulterioribus obsequiis maiorem etiam Vrae Mttis benignitatem demereri conetur, syncere si quae eidem innotescunt, detegendo, et in id sedulo ineumbendo. ut nihil in ipso, quod ad promotionem dignitatis et utilitatis tam Vrae Mttis, quam boni publici attinet, deesse patiatur. Tandem eidem annulum porrexi. ut nomine Vrae Mttis suae conjugi praesentaret : subtieuit attonitus et ne iu eo faci­lis quaedam mutatio in priori clientela advertatur, obscure loquebatur, dabat tarnen sufficienter ad intelligendum. Et ut adverti, vult suam (ut ipse putat) saluare conscientiam, non simplici et absoluta perfidia datam prineipi fidem violare et Vrae Mtti adhaerere, sed certis uti ambagibus non lucide om­nia enucleaudo, ut magis principis intentio a nobis animadversa, quam ab eo prodita videatur. Interim tarnen coniux illius, quae se nulla fide deviuctam esse prineipi palam dicit, omnia et singula, quae a marito expiscari potest vel quae ipse ad saluandam conscientiam, ut superius memini. detegere veretur,

Next

/
Thumbnails
Contents