Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

mus, quod annuatim praestare tenebamur, praestitimus integre. Illud Do Yra melius, quam alii, nouit, quod nos cum sua Mte confoederationem contra Turcarum imperatorem non iniueri­mus. Hic quoque in provincia ingens illud jugum, et tyrannis, quam Stephanus Bethlen Turcis inculcauit, non sit. Nunquam profecto lioc tempore contra nos neque contra provinciam Transylyaniae aut Hungariam intentionem susce­pisset, nisi Stephanus Bethlen (an a se ipso solus, vel etiam ab aliis animatus) Turcam incitasset, commoditates ei prae­monstrasset. Fortassis ex literis quoque Dnis yrae^ quas ipsius nomine inter Hajdones circumferebant, sumere potuerunt ali­quam fiduciam, praesertim vero illud quod per postscriptum, adjunctum fuerat. De correspondentia illa, de qua nos per primarium mi­nistrum nostrum Georgium Chernell perquirebamus, in eo nos sincere processimus, referat licet ipse Chernell conscientiose. Cupimus nos inposterum etiam cum Stephano Bethlen tracta­tionem. Nos quidem cursum talem non abrupimus, quia tamen simul et semel trinam faciem aut speciem gessit, videlicet: pri­vatum ipsiusmet negotium, rem ecclesiae, et provinciae liber­tatem, ad singulam et quamlibet actionem solummodo a nobis responsum dare non potuimus, etiam a provincia nobis expe­ctandum erat. Steplianus quoque Bethlen, tali sub potestate constitutus erat, quos magis ab aliis pendendum et expectan­dum illi fuerit, quam arbitratum proprium sequi, quod ipsum etiam Do Vra m pluribus literis nobis intimaverat, legati pro­vinciae, quod ad portam amandaverat ipsa provincia, juxta in­structionem nostram dno Stephano Bethlen pacificationem offe­rebant, prout nostri legati ex porta nobis perscribebant, Tur­carum imperatorem velle compositionem, atque ad eam rem tractandam missurum se proecipuum hominem ad vesirium Budensem; eapropter non debere nos festinare in mittendis legatis nostris Budam, sed solumodo, ad illud tempus, quo persona Turcarum imperatoris Budam appelleret. Ista fuit causa, quod legati nostri antehac Budam non venerint, qui cum omnibus requisitis et apparatu in promptu erant. A pace nos alieni non fuimus, ad quaevis aequa parati fuimus accedere. Stephani Bethlen seriam iuclinationem ad pacem non adverti­mus. Bene recordamur, cupivisse nos a Dne yra etiam, ut ipsa declarationem aliquam ostenderet Stephano Bethlen inclina­tionis ad pacem, qua de re nullum responsum a Dne yra habere potuimus, nos namque ea in parte bonam voluntatem ejusdem, et fatigationem libenter acceptassemas, praesertim si Do y™ alias decentes et honestas rationes ac modos proposuisset bo­nae pacis, praeter illas quas do Vra per dnum Chernel nuncia-

Next

/
Thumbnails
Contents