Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

564 EKDELYI ORSZAGGYULKSEli. verat, et dnus Casparus Iliesliazi etiarn passim spars erat: con­siliaque sua nobis per tertias personas aperuisset. Do Y r a a nobis exposcit, quatenus quasuis impertinentes suspiciones deponentes, de proposifco nobis scopo D nem yram certificemus. Quo circa domine mi, propositus nobis scopus praecise et directe duntaxat hic est. Nos persuasum id nobis esse, constituimus: quod omnis principatus sit ab omnipotenti deo, nostri quoque principatus deum agnoscimus authorem esse; testamur deum yiventem, non a nobismet ipsis inducti sumus ad principatum Transyl­vaniae, d. Steplianus Bethlen instigari fecit. Quandoquidem autem inclyta provincia jam ad principatum me evexit, proque tali agnoverit, principatum una cum vita deponere intendimus, pro honore et existimatione conservanda, si dno deo, de nobis id fieri, voluntas fuerit. Praestat ut liberis memoria bonae fa­mae nostrae et nominis maneat, quam secus vivere in hoc mundo. Fiduciam proinde ponentes in d u i dei providentia ac cura de nobis, ac justa contra Stephanum Bethlen causa, qui­buscunque tandem piis, et licitis mediis in defensam nostri uti poterimus ea non intermittemus. Animadvertimus etiam, quod status quoque datam nobis fidelitatem prae oculis habituri sunt, atque charissimae patriae libertatem totis viribus contra dnum Stephanum Bethlen defensuri sunt, ipsismet manibus id palpantes, quam dirissima ruina consequeretur antiquae liber­tatis, cum hacce Stephani Bethlen simul cum Turca quaesita libertate. Etiam provinciarum Valachiae abjectioris conditio­nis esset Transylvania, quibus ex porta assignabantur vajvo­dae, Transylvaniae autem Buda constitueretur princeps. — Yrae de proposito nostro scopo, absolute id perscribimus. Quod si absque permutatione principatus alia media, et decentes modos poterit ostendere pro bona pace invicem conci­lianda et unione, in eoque fatigationi ac laboribus non parcet, deus quoquo yiae ob hoc benedicet; nos etiam cum grafcitu­dine suscepturi sumus, Transylvaniae, regno Hungariae, iu iisque imminutae et nutanti nationi magna cum utilitate, at­que aeterna cum gloria sua et memoria servire poterit Do Y»-a. Pro hoc rerum statu Sua Mtas Caes., tanquam monar­cha christianitatis clementer afficitur contra dnum Stephanum Bethlen et Petrum Bethlen; jam secundaria vice clementer mandavit, ut in Petrum Bethlen advigilent, conductionem mi­litum ipsi nulla ratione permittant, a missitationibus quoque literarum ad parentem et commercio, mittendisque servitori­hus arceant, bona servitorum nostrorum sub Huszt despoliata restituat; uun assequimur causam, quamobrem officiales Suae

Next

/
Thumbnails
Contents