Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
volumus: proximis mensibus legatos nostros in portam Otbomanicam ablegaveramus, quibus ab imperatore Turcarum responsum fuerat, Cbauzium se primum Budam ad passam ejusdem loci missurum, eidemque pariter et d. Stepbano Betlen serio mandaturum, ut is in Transylvaniam redeat, pacemque 110biscum colat. Interim, dum Cbauzius ad iter praeparatur, passa Budcnsis coacto passarum Boznensis, Agriensis et aliorum Turcicorum praefectorum consilio, legationem contra nos ad ipsum imperatorem Turcarum instituit, atque apud imperatorem de gravissimis nos criminibus accusavit^ex sinistra et nimis iniqua d. Stephani Betlen instigatione; inter alia vero concitat in nos arma Turcica, eo quod nos conjuncti cum christianis regibus et principibus bellum offensivum illis inferre cogitamus, huncque in finem magnas extraneorum copias militares in Transylvaniam jam induximus: quin etiam excursionum, quae ab omnibus Hungariae partibus in ditiones Turcicas fiant, nos praecipuos existere authores; his et aliis vanissimis criminationibus irritatur imperator Turcarum contra nos. Ille ipse passa Budensis inculcat imperatori hac rerum Christianitatis statu infelici posse se copiis tantummodo passarum Boznensis, Temesvariensis, Agriensis et aliorum confiniorum in Hungaria existentium Transylvaniam occupare, in eaque Steplianum Betlen principem constituere ac tandem de Transylvania ipsa id statuere, quod imperator fieri vellet. Ac licet legati nostri iniquissimas eorum criminationes abunde confutarint ita, ut clam ipsemet kamechamus in porta visus sit purgationi legatorum assentiri assecurans, ut imperator Turcarum responsum suum pacis non mutaturum, sed dominum Stephanum Betlen ad pacem nobiscum ineundam compulsurum. Quia tamen legati nostri adhuc in porta haerent nec quemquam suorum imperator Budam ad tractandam pacem ablegavit, quonam se pacto imperator acl ulterius sit declaraturus nobis minime constat, Ob hoc nobis vigilandum, et quaecunque vires haberi poterint, eas pro nostra defensione paratas habere oportet, ne prorsus imparati opprimamur. Hanc igitur rerum nostrarum constitutionem D. V. Illrno idcirco mature significandam putavimus, ut inter alia bonae vicinitatis subsidia, quae periclitantibus vicinis sunt exhibenda, eo attentius in motus Moldavorum et Tartarorum invigilare, eosque omnes continere et ab invadenda Transylvania ostentato illis suo exercitu coutinere posset. Nam 111. quoque passa Budensis sibi assistere laborat.