Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

532 ERDELYI ORSZAGGYULESEK. yersione cedere debeant, sicqne Mtis Yrae S ma e erga eundem dnum principem declarata clementia cunctis evidenter in­notescat. Undecimo, et ad extremum lioc etiam demisse significat dnus princeps M ti s Yrae gmae : qnomodo superioribus tempori­bus illustris condam Gabriel Mogila, alias regnorum Yala­chiae et Moldaviae legitimus perpetuusque haeres, certum quendam magni precii annulum smo condam Gabrieli Bethlen. alias sacri Romani imperii et Transylvaniae principi dedisset, sub ea tamen conditione: si videlicet ejusdem vajvodae statum in integrum restitueret, quove iterum suae eidem redderentur provinciae realiter a porta othomanica obtineret. Cum vero idem Gabriel princeps promissa sua nequaquam effectuasset: ob hoc dictus condam Gabriel vajvoda praescriptum suum annulum a relicta ejusdem Gabrielis principis s m a videlicet principissa d n a Catharina nata marchionissa Brandeburgica merito repetiisset, sicut etiam eadem dn a principissa se prae­dictum annulum reddituram, aut vero precium ejusdem depo­situram ultro obtulisset, modo certi jurisperiti viri ac. arbitrii praetensionem eandem, an videlicet ipsa dn a principissa ad ejusdem annuli restitutionem vel precii persolutionem obliga­retur, nec ne: dirimerent, prouti hoc compromissio ejusdeni dnae principissae ex annuentia Mtis Y ra e S ma e per expeditio­nem aulicam hungaricam in forma decreti extradata abunde exprimeret. Quia vero praenominatum annulum dictus condam Gabriel vajvoda adhuc superstes d n o meo principi testantibus ejusdem vajvodae literis propriis donasset; ob hoc defuncto eodem vajvoda jus repetendi etiam illius annuli in ipsum dnum principem legitimae derivatum existeret: instaret itaque dnus meus gratsmus apud Mt e m Y ra m S ma m obnixe, dignaretur negotium illius annuli juxta semel factam ejusdem d na e prin­cipissae spontaneam oblationem in quam brevi terimno per certos jurisperitos viros discuti ac revideri facere, utque ea­dem d n a principissa ejusmodi arbitrorum statuto iu negocio eodem fiendo se per omnia accomodet, clementer ordinare. Ktvul a Fercnczfi kezdvel: Puncta postulatovum Principis Tran­sylvaniae Rakoczi. — Exhibitae S n a® Mti Ratisbonae per Andream Klobuchiczki 1-a Septembris anno 1636. — Originale ipsummet. (Nemzeti Miiz. Jaszay-gyujtemeny.)

Next

/
Thumbnails
Contents