Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
Septimo. Licet ultimarie quoque Lintzii V r a S m a M t as sese clementer super conducendis circa Eperiesinum, Bartpham, Leuchoviam trecentis musqnetariis resolvere dignata est, frustraneum tamen est, nisi in specie M>s Vra Sma id ipsum demandaverit. Officiales enim Mtis V ra e Smae id ipsum non permittunt. Necessarium itaque est, ut id per mandatum Mtis V ra e S ma e speciale d n 0 generali imo quatuor illis etiam civitatibus liberis intimetur. Ac insuper in eo etiam demisse illmus dnus princeps instaret, ut Mtas V r a Sma salvum conductum pro trecentis duntaxat dragonibus (non pluribus) ex Sylesia per regnum Poloniae in Transylvaniam inducendis gratiose elargiri dignaretur. Octavo. Eequisiverat nuper d»um generalem Cassoviensem illmus dnus princeps per literas de effectui manicipanda Mtis V ra e S ma e nuper facta resolutione, ad quas ne responsum quidem accepit. Imo quid d nu s Joannes Bornemissa scribat praefecto Patakiensi, ex paribus literarum ejusdem Mtas yra Sma informari poterit. — Quod si ita procedet negocium illud, serum forte erit si semper ex tam remoto loco a Mte V r a S m a petita juxta et exspectata fuerit informatio. Dignetur itaque M tas V r a S m a clementer ordinare, ne dno meo gratsmo honor suus et ad litteras responsum denegetur. Si enim et in futurum sic foret, illmus dnus princeps mavult imposterum M te m V ra m S mam potius quam dnum generalem Cassoviensem requirere. Certo certius enim persuasum sibi habet illmus dnus princeps quantum in palatino situm est, eundem in negociis suis non saltem obstacula creare, verum nocere etiam eidem velle. Imo quod nunc sese dnus generalis non resolverit, id ipsum quoque dno palatino adscribit dnus princeps, ut ita saltem tempus extraliat. Alias namque non dubitat dnus meus gratsmus M te m V ra m S mam juxta binariam ejusdem clementer resolutionem mandata superinde ad dnum generalem Cassoviensem non dedisse. Nono. De professorum Albensium rebus per commissarium Baumgartnerum hic Ratisbonae arestatis, quia Mtas yra S ma Lintzii quoque pro voto eorundem sese resolvere dignata est, dignetur jam modo restitutionem rerum earundem clementer ammaturari facere, ut tandem aliquando indemnes redditi Mtis V ra e S ma e clementissimae resolutionis fructum effective persentiscant. Decimo. Cum certo intellexerit dnus meus gratsmus nonnullos ex Mtis Vrae Smae ditione nobiles et milites gregarios in arce Huszt (quae in dni mei gratsmi ditione esset et contra eundem, ut praemisi, rebellaset) stypendia mereri, diguetur etiam liac in parte Mtas yra gma benigne modum adinvenire, quo iidem nobiles et gregarii milites illinc sul) gravi animad-