Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

1 634. APR. Hu. 391 non diplomatis (quocl sancte conservari debet) de secnritate dicti Matthaei Pathai, communisque praerogativae nobilitaris dignetur Majestas Yestra clementer et serio demandare, eum­que pristinae libertati restituere; ac tandem siquid Petrus Melitli contra eum praetensionis habuerit, vel alter quispiam, id via juris prosequatur non absoluta potentia, in derogamen nobilitaris praerogativae, ne inde graviores inconvenientiae oriantur: interim super moderno insolito facto Petri Melitli (quod manifeste contra articulum tertium diplomatis Eperie­siensis commissum est in manifesto quodam genere (?) dignitatis et existimationis suae celsitudinis, per idque suam celsitudinem gravissime laesam esse sentit) omnino per Majestatem Vestram satisfactionem postulat effective; nam si Petrus Melith in isto negotio impunitus maneret (quocl dominus princeps, ne suspi­catur quidem) alii etiam violandi diplomatis ansam arripiendo (parva enim scintilla saepe magnum solet excitare incendium) forte etiam majora attentarent, et (quod deus avertat) ulci­scendarum injuriarum occasionem praeberent» Superiori anno intercepti erant suae celsitudinis homi­nes, Henricus Drailing, Johannes Hofman et Paulus Souentz, quorum duo jam ex captivitate dimissi sunt, tertio nimirum Henrico Drailing usque ad hodiernum diem in captivitate re­tento, quorum trium libertatem, dimissionemque, quoniam do­minus cancellarius Majestatis Yestrae commissarius Eperie­sini promisit: ideo sua celsitudo Majestatem Vestram debita cum instantia requirendo confidenter rogatam esse vult, ut ha­bito respectu suae celsitudinis dictum Henricum Drailing ex captitvitate dimitti facere ne dedignetur. 9. His ita propositis quoniam terminus comitiorum Tran­sylvanicorum. dies nimirum 12 futuri mensis Maji instat, ad quem mihi redeundum est Albam Juliam deo adjuvante, ideo ultra sex vel ad sutnmum 7 dies hic morandi facultatem non ha­beo; proinde Majestatem Vestram humilime oro dignetur in­terea temporis sese super his omnibus benigne resolvere meque expedire alioquin mihi etiam re infecta discedendum erit, ut ad terminum Albam Juliam perveniam; benignam M. Vestrae demisse expeto resolutionem. Sacratissimae Caesrae et K.egiae Majestatis Vestrae humillimus addictissimus servitor illustrissimi ac cels. Transylvaniae Principis Internuntius Samuel Pathay m. p. A'irulrul: Meinoriale ad suam sacratisimum caesaream ac regiam majestatem dnum duum semper clementissimum humiliter porrectum. (Minuta, a a vorosvari leveltdrban.)

Next

/
Thumbnails
Contents