Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

rnodi parium petitionis die ad propositam querimoniam seu actionem directoris indilate responderet concessis, causae prae­sentis ulteriorem discussionem et finalem decisionem in 29. praescripti m. Aug. diem incidisse. Qua instante nobisque ut supra unacum praedictis statibus et ordinibus regni pro tribu­nali sedentibus praenotatis etiam partibus ac earundem pro­curatoribus comparentibus directoris procuratorem praemissam quaerimoniam seu actionem reproducentem, judicium in prae­missis postulasse, antelatum autem procuratorem D. Z. princi­palem suum praerogativa nobilitari gaudentem absque prae­via citatione contra libertatem regni atque adeo continentiam unionis detineri non debuisse prius, itaque libertas ipsi resti­tueretur ac tandem ad propositam querimoniam directoris res­pondere vellet allegasse. Directorem vero in contrarium repli­casse, ipsum incattum jam semel per receptionem parium secum in litem condescendisse praerogativaeque suae nobi­litari in comitiis Colosvariensis a. 1630. celebratis offerendo ultro se in aliquo flagranti crimine deprebensum per nos libere semper absque ulla citatione detineri et puniri posse sponte cessisse, eademque spontanea Dis. Z. praerogativae nobilitaris ejusdem cessione per eosdem status et ordines re­gni solenniter et sufficienter recognita nos ac eosdem sta­tus et ordines regni praefato D. Z. tanquam volenti nul­lam injuriam factam, nec ob id, quod ipse singularis et unica persona existens praerogativa sua uti noluisset, libertatem regni violatam proptereaque eidem ad proposita directoris juridice respondendum deliberasse. Qua deliberatione pronun­ciata praescriptum D. Z. rursus pro intercessione sui apud nos fienda praelibatos status et ordines regni requisivisse, nobis tamen jam antea etiam super ea reabiisdem statibus et ordini­bus regni bis requisitis, nec tamen aliter, nisi jure causam praesentem discutiendam renunciantibus ; tandem procuratorem incatti certas quasdam litteras nras missiles ad eundem incat­tum datas, ex quibus videlicet amnystiam, si de praescriptis ex­cessibus a nobis datam fuisse colligeret produxisse, iisdemque litteris publice perlectis directorem ex adverso replicasse, lit­teras easdem incatto ex eo: quod conditiones assecurationis violasset; quando exercitum conscriptum ad mandatum nrum dimittere ac servitores nros seductos et a fidalitate nra abalie­natos exauthorare noluisset, per bocque iterato in priores suas macbinationes et excessus recidisset, violatis itaque conditio­nibus pacta, si quae fuissent violata dinoscerentur suffragari minime posse. Ac hoc ipsum nobis etiam iisdemque statibus et ordinibus regni judicialiter comperientibus, ad extremum eundem D. Z. se nequaquam jure contendere velle respon-

Next

/
Thumbnails
Contents