Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
372 EUDKLYI ORSZAGGYULESEK. disse. Eodemque ad iteratam etiam statuum et ordinum regni ac directoris etiam nri admonitionem ea, quae causae suae stabiliendae proficua fuissent, producere ac se defendere nolente tandem praescriptum directorem nrum in pramissis judicium et justitiam a nobis et iisdem statibus et ordinibus regni postulasse ex praemissis comperiebatur manifeste. Propter quod eundem D. Z., utpote qui contra publicas regni constitutiones adeoque interdictum nrum exercitum non exiguum conscripsisset, equites etiam nonnullos a fidelitate nra abalienatos et variis pollicitationibus seductos in tutelam suam recepisset, nec eosdem ad saepissimas requisitiones nras a se dimittere voluisset, imo in offensioneni principalis dignitatis nrae et libertatis regni atque adeo perturbationem pacis publicae cum exteris principibus clandestina consilia et tractatus iniisset, quae omnia litteris praeinsertis et aliis documentis per praelibatum directorem nrum productis et exhibitis sat superque comprobata et ratificata essent, juxta contenta articuli secundi publicarum regni constitutionum a. d. 1630. in civitate nra Albae Juliae sancitarum superinde editi, in nota perpetuae infidelitatis, ammissione scilicet capitis, universorumque bonorum mobilium et immobilium, ubivis et in quibuscunque comitatibus dicti regni nri Traninae et partium Hung. eidem annexarum existentium, tam propriorum, quam etiam omnium suorum haeredum perpetuitatisque eorundem fisco nro in perpetuum adjudicatorum ac eidem contradictione, inbibitione et repulsione praedicti D. Z. haeredumque suorum universorum vel aliorum quorumlibet praevia ratione non obstante, applicandorum, bonis tamen mobilibus et immobilibus magn. dnam Catharinam Bethlen consortem ejusdem jureconcernentibus eidem dnae salvis relictis, convinci et aggravari debere nobis ac iisdem statibus et ordinibus regni nobiscum in examine causae praesentis simul constitutis et consedentibus cernebatur perspicere. De quorum consilio praematuro et sana deliberatione rationibusque et causis ex praedeclaratis nolentes nos ac iisdem status et ordines regni antelati D. Z. praedeclaratos temerarios et enormes excessus simpliciter et impune pertransire, ne et alii ab eodem exemplati ad similes actus nefarios perpetrandos sese opponere praesumant, quin potius poenalis ejusdem afflictio alios etiam quoslibet a similibus factionibus perpetrandis terreat, retrahat et restringat, caeterisque terribile cedat in exemplum, atque tam ipse quam haeredes ejusdem universi reatus ejusdem poenam lugeant sine fine et perpetuo, eundem D. Z. juxta praedeclarati articuli superinde sanciti continentia in praescripta nota infidelitatis perpetuae,