Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
reinvenire requisitorumque et reinventorum tenores in transumto litterarum vestrarum, sub sigillo vestro conventuali authentico memorato expensis jurium fisci nri uberiorem ad cautelam necessariam extradare modis omnibus debeatis et teneanimi; caventes tamen ne fraus aut dolus hac in parte eveniat aliqualis. Secus non facturi. Datum in civitate nra Alba Julia die 20. m. Julii. a. d. 1633. Quibus ita receptis nos mandato suae Illtis in omnibus uti tenemur obedire et satisfacere volentes paria praescriptarum litterarum in conservatorio conventus nri diligenter requiri facientes, tandem in minutis reinvenimus, hujusmodi sub tenore: Nos requisitores litterarum stb. de Colosmonostra stb. Damus pro memoria per praesentes, quod cum sabbatho proximo post diem cinerum anni praesentis 1633. immediate elapso, ad diligentem sp. ac magn. d. Davidis Zoliomi de Albes (cz(m) requisitionem et instantiam in et ad arcem Gyalu in com. Colosiensi existentis habitam nobiles Petrus Thordai et Joan. Pecsi requisitores et collegae nri conventuales profecti fuissent, ibique eodem die substitissent, tandem altero die isthinc reversi nobis concorditer hoc ipso die, feria nempe sexta post festum diem quattuor temporum, retulerunt tali modo: Quod quamvis idem d. David Zoliomi ad praesens dei beneficio prospera frueretur valetudine maturoque in aetatis flore esset constitutus, nihilominus humanae hujus et caducae vitae fragilitatem ac inconstantiam, sanitatisque ac diei extremae, obitusque sui incertitudinem considerando ne si voluntatis ac dispositionis suae terminum de die in diem longius pertrahendum differet, occasio oblata ac prae oculis existens auferretur, mature et exacte intra se delibarendo statuisset in praesenti corporis et mentis suae integro et sano statu, de universis suis bonis mobilibus et immobilibus aviticisque pariter et acquisiticiis ac pecuniis emptis et comparatis firmam et stabilem facere et celebrare dispositionem, cujus quidem celebrationis ex libera sibi in cunctis suis litteris donationalibus et inscriptionalibus data et concessa dispositione solidum et indubitatum haberet fundamentum. In primis autem universa et quaelibet bona juraque sua possessionaria, puta arces, castra, domos, seu curias nobilitares, possessiones, portiones, possessionarias haereditates, resque universas mobiles pariter et immobilles quocunque nomine appellatas, ubicunque et in quibuscunque regni Tranniae partiumque Hung. comitatibus ac ad praesentem sub dominio et potestate sua existentes et habita ac in futurum quoque habenda et acquirendas vigore alterius testamentariae suae dispositionis superinde editae