Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
omni eo jure, quo ipsemet liactenus possedisset et nunc quoque possideret sp. ac magn. dnae Catharinae Bethlen consorti suae liberisque suis utriusque sexus universis (quos videlicet alioquin etiam jure successionis eadem legitime concernerent) secundum continentiam praemissae testamentariae suae legationis, inque ratam suam portionem in litteris testamentalibus specificatam perennaliter tenendas et. possidendas, dandas, legandas et transferendas, eadenique in instanti manibus suis emmittendas ac a data praesentium ipsis assignandas et committendas duxisset, seque tutorem tantum et curatorem eorum universorum bonorum fecisset et declarasset, prout dedisset, legasset et transtulisset, assignassetque et commisisset in conspectu eorundem : hoc tamen per expressum specificato, quod universa ea bona et jura possessionaria, resque nobiles et immobiles se ac dictis dna consorte haeredibusque suis utriusque sexus universis (quod deus clementer avertere dignetur) ex hac luce decendentibus et in utroque sexu deficientibus, in eos universos quo supraspecificatum testamentum suum comprehenderet devolvantur et condescendant omni eo jure, quo ab ipsis tenerentur et possiderentur; superstitibus autem ex dei beneficio antenotata dna conjuge liberisque suis utriusque sexus universis familiaribus ipsius ac cunctis aliis, quibus bona aliqua et jura possessionaria haereditatesque inscripsisset usque summam inscriptionis tenenda et possidenda tradantur, manibusque eorum assignentur. In cujus quidem praedictorum requisitoruin et collegarum nrorum relationis fassionisque ac dispositionis praemissae, modo supradeclarato loco item ac tempore specificatis peractae testimonium ad frequentem et sollicitam antelati d. Davidi Zoliomi postulationem praesentes litteras nras sigillo conventus nri obsignatas fideliter et conscientiose extradandas duximus et concedendas. Datum die et anno supranotatis. Quarum quidem sic requisitarum et reinventarum litterarum tenorem seu paria transsumpto praesentium litterarum nrarum de verbo ad verbum sine diminutione et augmento doloque aliquali inseri et inscribi facientes, annotato dno Joan. Tholdalagi sub sigillo nro conventuali et authentico fideliter et conscientiose extradandas duximus et concedendas, communi jure et lege regni requirentibus. Data feria sexta proxima post festum beati Bartholomaei apostoli a. d. 1633. praescripto. Quibus exhibitis et productis praedictus David Zoliomi in eorundem statuum et ordinum regni exurgentium praesentium apud eosdem status et ordines regni iterato institit super eo: quatenus iidem apud nos suas pro ipso interponerent partes idque vigore unionis inter status et ordines regni praenoA M. KIR. j. áZ l£yTlíÍÍ1 KÖNYVTÁRA I