Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

1622. MÁUCZ. 24. 91 significandum necesse habeam, lioc tantum M te m yvam Caes. et II. sibi benigne persvadendum velim, me eo animo eaque voluntate esse, ut nihil antiquius, quam almae pacis, publicae­que quietis tranquillitatem habeam, in hocque omnes conatus adhibiturum, ut nihil ex parte mea desiderari in hoc negocio possit; eandem M ti s etiam yi-ae benignam voluntatem, pater­numque erga omne nomen christianum haecque regna tot bel­lorum fluctibus agitata studium sperans. Coeterum quod ad literas peculiariter per egregium Fridericum Hermannum Mtis yrae consiliarium, liisque commissariis ejusdem adjun­ctum attinet, me eas ab eodem recepisse M ti s que yrae benig­narn voluntatem intellexisse, eandem minime celatam volo, queni quia M 4 i yrae probata fide hominem esse intellexeram, cum eo de rebus arduis summeque in rem praesentem necessa­riis coram egi per eumque quae necessaria hoc tempore esse existimabam M t i y ra e uberius significanda duxi, quem omnia cum fide relaturum etiam nihil dubito. Hoc tantum Mtem yram C. et E. eo quo par est affectu rogatam volo, ut illa sapienter considerando ea his in tempore remedia adhibenda benigne velit, quae publicae huic paci, regnorumque christianorum tranquillitati proficua esse quam maxime possint, ne tanti momenti negocia nihili ducta, funestus aliquis exitis cum in­genti totius orbis christiani detrimento subsequatur; haecque tot votis exoptata rerum quies rursus in gravissima bellorum discrimina erumpat, cui omni conatu uti obviam ire decet, ita Mtem etiam yram idem facturam nihil dubito, cum eidem praecipue cura hujus summe afflicti hoc tempore orbis chri­stiani incumbat, quae salutaria foeliciaque remedia quampri­mum cum insigni moderatione exquirenda requirit. Ita erit ut M ta s yra augmae domus suae laudes, famamque nominis sem­piternam cum maxima gloria sibi acquirendo se publicae omnium quietis amantem demonstrabit. Cui de coetero stb. Datum Cassoviae die 24 m. Martii a. d. 1622. Ejusdem S. M ti s yrae C. et R. servitor addictissimus Gabriel mppa. Kulczim: Sacr. TJom. Inp. ac Gcrmaniac Himg. Boh. etc. Kcglae M ti s etc. dno, dno benignissimo. Eredeti sajatkczu aldirassal, a becsi cs. es k. titk. lt. Hung.

Next

/
Thumbnails
Contents