Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

cipi et nos quoque ab eo tempore cogitatioues nostras de eo deposuimus, verumtamen per hoc iu exhibitione promptitudi­nis serviendi S. Matti in nulla parte recedemus, verum cum magna sinceritate enitemur omui occasione id ipsum praestare. — Quocirca nos etiam fiduin familiarem hominem nostrum intra decursum aliquot dierum expedituri sumus, et juxta pro­missionem nostram ad suam Majestatem amandabimus fidu­ciam habentes in S. Mattis gratiosa oblatione, certo cre­dimus et plene persuademus nobis, quod in S. Matte non defi­ciemus; in quamcunque tandem partem Deus nos direxerit, fiat sancta ipsius voluntas; licet salvi conductus litterae prae manibus sint, attamen ut suspiciones de nobis amoveamus, per alias vias ipsos non expediremus, etiamsi nullam spem in elementi S. Mattis oblatione liaberemus; quia tameu habemus, illudque tanquam firmum privilegium reputamus, isthuc expe­dituri sumus et S. Mattis auxilio uti constituimus, ante omnia lionoratam suae Mattis personam prae oculis habentes. Ut, putamus ante primum Julii legati nostri movere non poterunt, siquidem cancellarius noster infirmitate laborat, alterius autem filius periculoso morbo detinetur lecto. Interim si medio tem­pore de aliquibus Dnatio Yra nos informare voluerit, fieri potest. Quod de nobis commenti rumores in dies ad instar di­luvii crescant et renovantur, non ut desinerent, quantam moles­tiam perferamus, scribere non possumus ; non solum pro infa­mia, sed plane pro morte reputamus, cum homo bonae famae nihil gravius sentire potest, quam falsas calumnias, ut ut pos­sumus nos quoque iu tali constitutione correspondentiam sin­ceram erga sum Mattem gerere, non videmus modum: nam ubi cuipiam non creditur, persona est suspecta, impossibile est, ut aliqua servitia praestet; negare non possumus, quod maxima molestia, imo cum cordis amaritudine tam immanes falsos rumores patiamur; nam homines ditionum suae Mattis in hasce partes eunt et redeunt, pariter etiam proprii ejusdem servitores aulam nostram libere perambulant, sed etsi istud non esset, quanti sunt, qui iu religione romana ad latus nostrum continue habitant. In habitationibus nostris Jesuitae sunt, si vera volent scribere et nunciare, omnes actiones no­stras sua Mattas pervestigare posset; in foro publico collectis rumoribus in aulis non superaedificarent; certe infame est etiam saae Mattis aulae, quod liberum sit falsos rumores vul­gare, majus vero illud, quod statim fides eis detur, promere­rentur officiales suae Mattis punitionem ii, qui in Szendereo et in Eperjes morantur et nihilominus falsis rumoribus im­plent, suae Mattis aulam. — Eo jam nos devfnimus, quod Erd^lyi OrszagKyftl&u Emlekek. VIII. 20

Next

/
Thumbnails
Contents