Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
etiam sallariatos nieos milites juxta consvetum morem dum iis dantur stipendia lustrare valeam; ex uno loco habitationis in aliud proficisci non possumus, etiamsi sulummodo ad venationem leporum egrediamur, confestim Dnatibus Yris perferunt nos contra suam Mattem proficisci; melius illud reputaremus, ut apertam liostilitatem exerceremus, quam ut tam infamem vitam duceremus, nam haec non est honesta pax, stabilis pacificatio, ubi toties repetitis (Tu dixisti) conantur proditores liomines unionem inter principes in perturbationes hostiles vertere et sic per hanc viam, neque speramus posse diu pacem consistere, si Dnes Vrae 11011 facient ut tales homines desistant et finem faciant, in indigno hoc proposito, quid opus fuit vel pacem componere et turpem hanc diffidentiam permanere ? Eapropter medio Dnis Vrae apud suam Mattem serio instamus, dignetur pro personae suae majestosae et dignitatis eximine respectu et etiam mentis quietudine in ditionibus suis talium tumultuantium capita compescere et etiam honorem nostrum exilem, in quibus conveniens est, defendere et modum aliquem in eo invenire, ut sit aliqua confidentia inter nos, nam quousque illud non fiet, pro impossibili reputamus, ut etiam pax realiter persistere possit; si autem invicem fidere non possumus, satius est subire semel, quam timere semper, Aut sua Mattas fidam aliquam personam suam continue apud nos interteneat, et is ad omnes actiones nostras intendens informet suam Mattem de omnibus, non contrariamur huic, nam plane pertaesi sumus, diu perferre non possumus. Anuus jam elapsus est, quod neque Claudiopolim profecti sumus, sed ad nuptias Andreae Kapi proficiscentes, unam noctem ibi egimus et tamen divulgabant, quod Cassoviae simus, 30. millia militum lustraverimus, multos centenos currus oneraverimus commeatu, in porta copias militares sollicitemus et multa alia ejusmodi mendacia etc. Rogamus Dnem Vraru, adinveniat moduin, ut tales compescantur, nam per hanc viam et modum, nullam utilitatem ex nobis poteritis capere. Militis conductionem quandocunque sua Mattas voluerit, non solum concedemus, sed etiam nosmet ipsi libenter laboraturi sumus, dummodo animadvertamus, quod fiducia sit nobis apud suam Mattem : et jam statim patentes nostras superindo emanari fecissemus, verum Ladislaus Bornemisza certo retulit, quod non sit opus, nam liostes suae Mattis sunt dissipati. Semet vidisse et locutum fuisse cum capitaneis, cum quibus tractabatur de modis conductionis et quod Dnes Vrae dimiscrint eos cum significatione, quod non sit iis amplius opus. Quodsi autem plane opus babebitur, necessarium est de sccu-