Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

248 EKDELYI OUSZAGGYULKSjliK. nem in melius relormatiuum. Sed cum aliquaudiu liac re cum maximo suo commodo, liae superiores regni Huugariae partes usae fuissent, repente quorundam negotiatorum praecipue Leuclioviensium et Eperjesiensium inexplebilis avaritia effecit, ut simili f[als]ae monetae, quorum marca re antea inaudita, unum granum solum argenti contineret quibusdam locis in Si­lesia et regno Poloniae cuderentur, atque per eos lucri causa inveberentur. Quae res eftecit, ut non comperta prius fraude, cum in­comparabili omnis generis bominum damno eas confusiones, hae falsae mouetae parerent, ut promiscua plebs nou agnita monetarum varietate, bonae etiam ligae monetas aspernaren­tur et nonnisi gravissimis edictis in usum earum cogeretur, cum nulla pecunia in promptu esset, quae communi usui suf­ficiens esse videretur. Ne igitur bae res ulterius cum gravissimo omnium detrimento et incredibili confusione continuetur et conveniens aliquod remedium bis adhiberi possit, serenissimus princeps meus in id omnes curas convertendas esse cupiens. Mattem Yram Caesaream et Eegiam hac de re requirendam voluit, cum praecipue existimaret Yrae etiam Matti suorum commo­dis ut paterna cura consuleret maxime incumbere, necessa­riumque esse, ut rationes aliquae utrinque inirentur, quibus cum maximo hujus gentis bono hae res in melius informaren­tur. Cum itaque multum et diu secum serenissimus princeps harum rerum rationes discussisset, maturoque judicio ponde­rasset, niliil aptius et in rem praesentem convenieutius esse arbitratus est, quam ut benigna Mattis Yrae voluntate accedente, tam in dicionibus Mattis Yrae, quam etiam cel­situdini ipsius monetae in simili liga et valore cuderentur. Qua de re Mattas Yra, ut praefectis camerae suae montanae mandata dare dignaretur, necessarium foret: suam quoque celsitudinem simili liga et valore monetas in ditionibus suis cudi demandaturam. Sed ut in regno Hungariae moderna Yiennensis liga observari possit, hoc propter graves difficultates, ulterioresque considerationes fieri non posse existimat; sufficientem igitur ligam illani, quae ante hos motus in regno Hungariae in u>u fuerat, lioc etiam tempore arbitratur. Cui si Mattas Yra sapienti suo consilio consentiendum esse duxerit, requiritur lioc cumprimis propter tollendas confusiones, gravissimasque, quae hinc oriri solent, difficultates, ut sub securo suo edicto caesareo ac regio ubique promulgato: usum monetarum etiam in ditionibus serenissimi principis sub eadem liga cusarum Mattas Yra ubique demandet. sicuti reciproce serenissimus

Next

/
Thumbnails
Contents