Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
1625. MABCZ. 21.—APB. 15. 249 etiam princeps (le usu monetarum Vrae Mattis in ditionibus suis demandaturus erit. Denique ut si qui, uti liactenus ita inposterum quoque falsas monetas inveliere ausi fuerint, eos Mattis Yrae ofticiales severe puniendos suscipiant, sicuti id in ditionibus suis, ipsius etiam celsitado factura erit. Sed maxime necessarium sua serenissima celsitudo illud esse putat, ut Yra Mattas Caesarea ad ordines Silesiae seria de liac re mandata dare dignetur, ut ibi falsarum monetarum cusio inhibeatur; neve id quibuspiam attentare permittatur; — sicuti et serenissimus Poloniae rex super hoc negotio a Vra Matte Caes. requiri debet et id ab ipsius Matte peti, ut in ditionum suarum locis, sub severo edicto inhibendum velit, ne falsae monetae in regnum Hungariae invehendae cudantur, cum serenissimo principi locus etiam constet, ubi illae cusae sint et hodie adhuc cudantur; quin etiam ut regia Mattas sua Poloniae eos, qui hoc ausi sunt severe in exemplum puniendos curet. Insuper ut in regnis et ditionibus etiam suis, sul) hac justa liga cusarum Hungaricarum monetarum usum promulgandum velit, uti ab antiquo etiam semper illud observatum fuit, ut sicuti moneta Polonica in regno Hungariae, ita Hungarica etiam in regno Poloniae promiscue in usu esset, ita tamen ut hoc iiat, aequum est, si moneta etiam Polonica, uti ante quindecim annos cusa est, sub eadem liga cudatur, neque exosissimae ab omnibus illae monetae, scilicet poltura, cones, sed juxta antiquum modum boni grossi novenarii et ternarii, sicut Cremnicii minuta pecunia, Cassoviae item et Rivuli Dominarum ternarii quinariique cudantur. Qua de re cum etiam serenissimus princeps certuin legatuni ad serenissimum regem Poloniae citra breve tempus sit missurus, posset Caes. Mattas litteras ad serenissimum Poloniae regem hac de re scriptas per me ipsi serenissimo principi transmittere, ut iis munitus sernmi principis legatus sernmum Poloniae regem facilius ad hanc sententiam et voluntatem pro communi bono promovendo allicere possit. Quibus (benigna Mattis Vrae Caesareae voluntate accedente) hoc pacto perfectis et res omnes sedari, confusiones cum maximo totius hujus gentis bono tolli, denique mutua ubique commercia, cum insigni regionum harum emolumento restaurari possunt: insuper etiam et talleri valor ubique similis constitui quam comode poterit. Et quoniam hic etiam in regno Hungarorum plurium audacia eo magis erumpit, cum omnes impune hac falsa moneta quaestum exercentes vident, sicuti non ita pridem Eperiesy accedit, ubi Judaeus quidam cum triginta millium florenorum valoris falsa moneta deprehensus et ab officialibus serenissimi