Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

fuisse: tantum vero obfuisse ut effectuaretur, ut potius, quod sibi maxiraopere doleret, neque opinari potuisset, persona sua publice cliffamata, ignominioseque laesa fuerit. Quo loci, in dominos comitem palatinum et archiepiscopum Strigoniensem (sed magis in priorem) ira et fervore aestuans, probrose in­vectus est et nec se laturum ullo modo injuriam personae suae illatam etiam si vita deponenda sit, iterato repetivit, addens dnum palatinum etiam domo sua extracturum, vindictamque sumpturum, aut si vir esset, prodiret in arenam, vel etiam ascito sibi socio, se duellum non detrectaturum. Nihilominus, ne etiam in eo ex sua parte aliquid desideretur, neve ambitio­sos (sicuti quidam sacerdotes ipsum editis scriptis talem appellassent) dicatur, si enim ambitioni servire voluisset, titulo regio non valedixisset, arma non depossuisset, quod sponte, nulla vi coactus fecisset, ut sanguini cliristiano parceretur: non solum liumiliasset se coram Matte Vra usque ad terram, sed etiam ignominiam induissit. Et haberet etiam nunc modum ambitioni serviendi si is esset (quo loci ostendit nobis litteras Unitorum Belgii ordinum ad se datas, quibus juxta foederum jura, auxilia pollicentur, sed quantum videre licuit initio May praeteriti exaratas) sed non is est; injurias duntaxat et igno­miniam, quibus affectus est, cogetur vindicare, nisi remedium adliibeatur. Itaque uti praemisisset, nihilominus, ut coram Deo et mundo universo causae suae aequitatem ostendat, annuere se commisioni, non ut aliquid de novo tractetur, sed ut de mo­dalitate contentationis, deque personae suae laesione asserenda, certi quid decernatur: mori enim se malle, quam ignominiam sibi a palatino inustam tolerare. Coeterum mirari se de tanta diffidentia, quod nec Mattas Vra Sacrma, neque consiliarii Mattis Vrae sibi credunt, cum sit servitor Mattis Vrae talis, qualem esse decet et qualem experiretur, si experiri vellet Mattas Vra, qui toti christiani­tati servire posset et servire vellet, si servitia ejus acceptaren­tur, ultro se obtruderet, nemini tamen gratus esset. Non de­bere Moriczy vel aliorum similium ineptiis plus tribui, quam suae sinceritati, qui dum nuper Cassoviam venisset, hostilia quaeque ipsum machinari Matti Vrae suasissent et tamen de­ceptos fuisse. Zechius quis sit, ipse sciret, cujus litteras nisi parceret modestiae, producere posset, quibus ipsum Matti Vrae nequaquam sincerum servitorem convinceret, verum mo­tum compescuit, et iterum subjecit; itaque tollatur, inquit diffidentia, credatur milii et utatur Mattas sua, opera mea, ') Balasfi Tamas altal Magyarorszag allapota 1621-ben czim alatt fyt munkara czeloz.

Next

/
Thumbnails
Contents