Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
152 KRDELYI ORSZAGGYULESLK. tunc experietur sinceritatem meam et liaec obtestando, nihil se contra Mattem Vram dnum suum clementissimum et principem cbristianum babere sed consiliarios et alios officiales occasionem tumultuum dare; ubi de quibusdam qui servitii causa ad se transire vellent, per Kobarium partim captis, partim rebus spoliatis dolenter questus est. Nibil opus esse paciticatione, si non servetur et palam armis agere, quam simulati pacem colere, praestare concludens. Nibilominus (repetivit iterum) non obstare se, quin commissaria revisio instituatur, illam tamen Epperjessii, aut Leutsoviae fieri debere, nam ut Tyrnaviae fiat, id se nulla ratione velle. Deinde non alio fine, quam qui praemissus esset, et denique ut ad decimum quintum dicm Augusti certo fiat, initioque ejusdem mensis certior de voluntate Mattis Vrae reddatur. Se quoque Cassoviam venturum, quo propius sit, rebusque suis consulturum. Tum paucis ad puncta per nos proposita, oretenus replicavit, se imprimis quod erat de assecuratione provinciae Transylvaniae, eam se pridem in promptu babuisse, noluisse autem Matti Vrae transmittere, neque vellet etiam nunc, nisi prius ex parte Mattis Vrae debita effectuatio et complanatio differentiarum fiat et legendam nobis dedit, sed sub cautela restitutionis. Caetera iisdem, quibus in scripto, sed paucioribus verbis perstrinxit. Ac tandem declarationem suam in scripto nobis assignavit, simulque cum litteris credentionalibus, cum submissione et oblatione perpetui servitii sui in gratiam Mattis Vrae obtestando finaliter, ne sibi per consiliarios et alios secundum Mattem Vram magistratus occasio ad arma recurrendi ansaque praebeatur. Atque ita simul etiam nobis valedixit. Nos tametsi quaedam puncta, singillatim diluere potuissemus, quia tamen adeo commotum vidimus, ne contra tenorem instructionis nostrae per nos magis irritaretur, quodque ad commissionem ipsum utcunque consensum praebuisse intellexeramus, generatim saltem subjecimus, eafereomnia, quae oretenus de offensa, deque non adimpletis conditionibus fusius deduxisset ex particularibus causis profecta esse, proinde dignum esse, ut respectu Sacrae Mattis Vrae autboritatis, communisque totius cbristianitatis boni, privatorum si quae sunt, offensiones principali moderatione temperet, non quorumvis relationibus fideni liabeat, cum Matte Vra potius correspondeat, cum quae a privatis deferuntur, plerumque debili fundamento nitantur. De Matte Vra ea sibi polliceatur, quae de pacifico et verborum suorum tenaci monarcba promitti possunt et quae ad effectuationem diplomatis Niklspurgensis undecunque pertinentia ef-?