Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

dic nihil in instructione liabeamus, absentia Sacrmae Mattis Yrae excusavimus, sed minime satisfecimus, cum in litteris Mattis Yrae diem per nos definiendam expes.se positium 1 sit. Alterum erat de restauratione confiniorum praescripto­rum, qua de re simuliter ad nostram relationem Mattas Yra sese refferet. Quod juxta Mattis Yrae benignam resolutionem missuram paulo post ad id speciales commissarios resolvimus. Denique laedi pacta Niklspurgensia etiam ex eo propo­suerunt, quod qui servitii causa ex ditionibus Mattis Yrae ad principem veniunt, per servitores Mattis Yrae damnifican­tur et nominatim quendam Hollossium, opera dni Banffy cap­tum, inque vincula conjectum allegarunt. Nos negavimus id simpliciter fieri, nisi accedat causa realis et Hollossium qui­dem in flagranti rebellionis crimine deprehensum, jure etiani punire licuisse, niliilominus respectu requisitionis principis esse libertati restitutum. Neque debere principem privatorum de­lationibus aurem, fidemve praebere, nisi prius capta reali in­formatione, subjecimus. His praemissis nos quoque privatorum nonnullorum causas generalia puncta scripto per nos exhibita, dilucidantes propo­suimus, quo celerius expediri possemus. Atque ita discessum est. Eum diem festo divorum Petri et Pauli dedicatum silen­tio praeteriisset, ultima Junii ad horam nonam audientiam et expeditionem nobis denunciavit Princeps. Quare, cum uti an­tea in conspectu ejus deducti fuissemus, stantem reperimus. Et posteaquam intellexisse se puncta per nos ex parte Sacrae Mattis Yrae proposita, simul etiam declarationem Mattis Yrae ad punctum contentationis praemisisset, repetivit iterum, quo­ties et quam diligenter, primo quidem sub dieta Soproniensi per solennem legationem postea autem per internuntium suum Mattem Yram de non adimpletis conditionibusNiklspurgensibus requissivisset, non exigua tamen cum ignominia sua accidisset, ut ad priorem quidem legationem, ne responsum obtinuisset in posteriori autem promissi per Mattem Yram in litteris factis frustratus esset quando ad ea, quae per nos internuntios a Matte Yra resolvenda fuerant, nullum certum responsum acce­pisset, utpote de summa ad solutionem limitaneorum submi­nistranda, deque restauratione confiniorum. pluribus exagge­rando et militum necessitates et ruinas ipsorum confiniorum. Ad punctum quoque sustentationis eam nos resolutionem attulisse, quae irritamento potius sit quam ut pacem foveat. Quid enim cum nova commissione ? si iterum tractatio insti­tuenda, ergo redeundum ad principia et cuncta sursum versum mutanda. Ad se parum pertinere commissionem vel tractatio­nem; diplomatis duntaxat tenorem in prima dieta effectuandum

Next

/
Thumbnails
Contents