Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
line sacrmam Mattem Vram ad commissariam hanc revisioonem consensisse, quam ut principi, si qua in re laesum apparel)it, satisfiat et per lioc occasiones novorum tumultuum antevertantur. Scopum autem et finem commissiones fore, ut medium queratur, quo ante futuram diaetam contentatio institui possit ? et si id compertum fuerit, ut inscriptionales producantur, ruminentur jcum hypothecariis de contentationis summa agatur, denique juxta quod commissarii, utrinque deputandi decreverint realis executio subsequatur. Laesaxn principis personam prolixius deduxerunt ex co, quod in diaeta Soproniensi per commissarios relatum publice fuisset, in tractatu Niklspurgensi dixisse principem per Stephanum Cassay non curare se executionem articuli de bonis inscriptitiis dum modo sanciatur ea forma, quae in pacificatione Viennensi extat, qua relationn personam suam gravissime laesissent. Nos, si quid ejusmodi sentiret princeps Matti Vrae minime attribui posse, quod ejus articuli effectuatio regnicolis commissa sit, secl nec regnicolas quiquam eo in puncto peccasse rationes in articulus Soproniensibus^^ecleratas ostendere replicavimus. Et cum praemisso nostro responso abierunt. Postera luce ad vesperum in communi loco iterum convenimus cum praefato cancellario et Cassaio jussu principis et ad tria puncta resolutio Mattis Vrae petita a nobis est, quam per nos internuntios missam iri Mattas Vra literis suis medio ejus internuncii exaratis benigne declarasset. Primum erat de quinquaginta millibus florenis ad solutionem confiniariorum in ditione principi concessa existentium diplomate Niklspurgensi promissis. Num videlicet certi quid de die quo illa summa adferatur, habeamus, quando quidem Mattas Vra disertis verbis scripsisset de tali die per internuncios suos principem certificaturum. Quod punctum grave nobis visum est, quando de speciali die transmittendae ejus summae ne verbum quidem in instructione nostra repertum sit; et sane accidit importione, quod copia earundum Mattis Vrae litterarum nobis denegata sit, tenorem enim ejus resulutionis Mattis Vrae, cui princeps firmiter inhaesit, ignorantes, jaculaprovidere haud potuimus, quem si habuissemus id quod in instructione defuit, facile vel ex itinere supplere licuisset, Itaque causas quidem, cur illa summa ex contributionibus imperialibus deputata, hactenus praestari nequivisset caeterum autem Mattem Vram solicite curaturam, ut etiam ex proprio aerario brevi temporis spatio numeretur, pluribus verbis diximus; quod vero de certa i) Az instruct! 1625 máj. 1. közölve van. Fráknói és Ráth : Dallos Miklós irataiban,