Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
Quemcunque autem exitum ambae tractatioues sortiantur, non viclet sac. M ta s sua, quare neglectis illis quamprimum Hungariae diaeta maturari non possit, nec debeat, cum in omnes necessitates, quae innumerae sunt eius diaetae contribuciones impendendae sint; unde d n i consiliarii hungarici facile colligant, quid suam M te m ad diaetam hungaricam primo quoque tempore celebrandam movere posset, cui pro innata sua in regnum illud affectione et amore coram praeesse percuperet, si d n i consiliarii modum aliquem invenire, suamque Mtem securam reddere possent et vellent, qua ratione consideratis illis circumstantiis decreto regio suo insertis id perfici queat. Qui vero tunc temporis terminus celebrandae diaetae praefigendus, ut intra unius bebdomadae spatium diaeta totaliter finiri possit, sua M ta s d noru m consiliariorum opinionem exquirit. Danum quod turcicum tractatum concernit, placet suae Mti dnorum consiliariorum hungaricorum, quam etiam in secundo suo scripto svadent per omnia opinio. Quod reliquum suae M ti s fideles regnicolae, tam incomitiis imperialibus, quam aliarum provinciarum diaetis antehac experti sunt, et citra dubium intellexerint, quam M ta s sua sibi curae defensionem, conservationemque regni sui Hungariae aliis postpositis semper habuerit, hoc ipsum ulterius, et quoad vixerit, quavis occasione, ut id quod ad regni istius salutem proficuum fore adverterit, promoveatur, facturam sese paterne offert, In quem finem si sua M ta s expediens fore compererit, ex eorum medio aliquos ad generalem regni Boliemiae diaetam hoc scilicet nomine, ut contribucionis magis ibi magisque urgeantur expediri et memoratam plenipotentiam in bonum suae M ti s et regni adhiberi sese ipsos mature certiores reddituram, seque ratione commissariorum benigne resoluturam esse. Postquam vero d u i consiliarii liungarici svadent tractatum transylvanicum quamprimum fieri possit maturandum esse, id quocl sua M ta s benigne approbat, dicm ad eum tractatum suscipiendum etiam ab iis nominari postulat. Et quoniam antehac semper in omnibus decretis, rescriptis et instructionibus assecuratio realis praestanda ab ipso Bethleno et provincia propterea requisita fuit, quod pacta conventa ab illis literis, sigillis et iuramento confirmata hucusque neque praestita, neque servata fuerint: ideo sac. M tas sua informari quoque cupit, qualis et quomodo realis illis assecuratio iam magis et postulanda et urgenda sit.