Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

1615. JAN. 24. EEBR. 5. 231 De caetero iisdem d u is consiliariis hungaricis sua Mtas C. ac R. gratia sua bene propensa manet. Signatum Yiennae ultima Januarii A° 1615. (Egykorú másolat a bécsi cs. k. titkos levéltárban. Comitialia. Egy másik példány orsz. ltár Act. Tkurz. Fasc. 5. nro 55.) d) A tanácsosok válasza. Sacratissimae C. Rq u e M+is d u i uostri clem m i rescrip­tum, quod iterato pro deliberatione fidelibus suis, d>ii s consi­liariis hungaris hic praesentibus offerri iussit, debita cum animi demissione et reverenter susceperunt, ac iuxta benignum suae Mtis mandatum etiam illos articulos pro rei gravitate diligenter expendentes, in accuratam deduxerunt consultatio­nem. Ingentes "niliilominus gratias agentes. quod de iis omni­bus, quibus iam antea suam edidissent opinionem, sacra C. Rque Mtas pro pietate et clementia sua, benigne admittere ; ac de super contenta esse, exiguumque operae et laboris quod pro mandato suae Mtis, debitoque fidei et fidelitatis ipsorum impendere conati fuerant, sereno suscipere vultu dignatur. De articulis porro propositis, quos sua Mtas dilucidatos vei uberius explicatos mandat, humiliter suam Mtem modo sequenti infor­mare possunt. Locum pro tractatu transylvanico, id quod ex primo eorum scripto exliibito apparet, gravissimis rationibus inductos fuisse d no s consiliarios, ut si Yiennae in praesentia suae Mtis id fieri nequiret, in altero nominatorum locorum Cassoviae nimirum, Eperies aut Leuchoviae institueretur, debere nam­que summopere caveri innuebant, ne Turca in euin ullo modo sese immisceret, vei vero cum Turcis ipsi transylvanici commis­sarii aliquam correspondentiam haberent; tolleretur autem eo modo occasio sese immiscendi, si in loco a Turcis magis dissito liaberetur: unde etiamnum si reliquorum regni locorum com­moditates perlustrentur, non debere sese inhaerere datae iam opinioni, causam non vident. Civitas Trincliiniensis quidem ob penuriam victualium, quorum defectu montosa illa et non adeo fertilia loca, pronunc potissimum laborant, (etiamsi Betblemus et provincia Tran­sylvaniae adlioc adduci possent, ut ad eum locum accederent) apta esse vix posset. Nitria vero Turcis vicinior existens, facile occasionem sumerent etiam ipsi Transylvani, si casu quo minus ad votum ipsorum negotia succederent, cum Strigoniensibus et Budensibus Turcis colludendi et consilia invicem communi-

Next

/
Thumbnails
Contents