Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1615. JAN. 24.—FEBR. 5. 229 obstinationi suiie inhaerere, neque in resignationem, aut alias aequas conditiones ullatenus condescendere, quin potius pro efferata et turcica, quam assumpsit natura, facto ipso regeni et regnum ulterius turbare contingeret, curabit sua M ta s, ut de omnibus commissarii diligenter fideliterque ad se referant, unde ipsa quid pro defensione regni statuendum ac suscipiendum, sese resolvet et decernet. Neque enim sibi propositum liabet sua M ta s, citra regni suae Hungariae praescitum et assensum apertum belluin concitare, quo rem deventuram tanto minus existimat, quod sultanum ratione privati adeoque inconstantis bominis causa apertum bellum tanta considerationis et ponderis facile suscepturum minime sibi persvadere potest. Cuperet etiam sua M ta s speciatim informari, quos modos et media minuere voluerint, quibus durante tractatu sufficienter et regi et regno advertus Betlileni exorbitationem et macliinationem caveri possit. Caeterum quod d n i consiliarii si ad aperta et infesta arma (quod Deus avertat) deveniretur, declarationem suam quid tunc a regno Hungariae sperandum sit, aperiunt, seque ad ea, quae in conventu Lyncensi per eos oblata fuere referunt, benigne sac. M ta s sua eam consiliariorum declarationem acceptat, neque ullatenus dubitat, quin singulari fiduciae, quam in ipsis locatam liabet, realiter sint responsuri. Sac. item M ta s sua diligenter et accurate consideratis circumstantiis omnibus rationibusque, quare diaeta liungarica non nisi ad finem perductis ambabus tractationibus celebrari possit, si tamen uterque tractatus ante generalem regni Bobemiae diaetam ad finem optatum perduceretur, non abnueret in vota d Qorum consiliariorum benigne condescendere. Postquam autem contrarium magis metuendum, quam prosperior traitatuum tanti momenti successus sperandus sit, interea vero temporis confinia deficiant, structura corruant, miles insolutus liinc inde vagetur, et pleraque fortalicia rebus et munitionibus ad defensionem necessariis destituantur, variae exinde rerum confusiones enascantur et regnicolae turbentur, Turcae ab eorum quotidianis infestationibus, rapinis, caedibus, et villarum incendiis nequaquam cessent, nostrates e contra nullam defensionem videntes tantis periculis quotidie expositi, animis concidiant, et in desperationem inducantur, quod aliae eti;im adiacentes et conterminae provinciae et regna videntes et considerantes, et quid ipsum Hungariae regnum in lias necessitates suppetiarum laturum sit nescientes, nihil plane contribuerent.