Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

mereatur, ut iu ullum cum ipso tractatum ex parte suae M tis condescendatur; permote tamen sac. M ta s sua allegatis per dnos consiliarios rationibus ex superabundauti clementiae affectu tractatum iniri, iuxta instructionis formatae modum mandatura est. Placuit etiam suae Mti d n<>rum consiliariorum unanimis assensus, quod tractationem Transylvanicam Turcicae ante­ferendam, nec unam cum altera miscendam, Scender yero l>as­sam aliasque Turcas, et qui ab iis dependent, a tractatu lioc plane arcendos contraque eos excipiendum esse adeo conside­rate consulunt, Ad locum deinde tractatus quod attinet, ex iis quas ipsimet recensent causis et rationibus, optimum quidem et commodissimum hic Yiennae fore videretur, sed cum aliae con­siderationes per d n°s consiliarios motae sint, ne scilicet nego­tium illud in longiorem moram protrahatur sed quantum fieri possit acceleretur, benignum sua M ta s assensum praebet, ut conventus ille vel Nitriae, vel Trinchinii, uter locus lias partes versus commodior videatur, ut nimirum M ta s sua super iis, quae transigenda sint facilius indies informari possit, pro dnorum consiliariorum iudicio instituatur. Ad tractatum vero hunc peragendum sac. M ta s sua com­missarios ill. et revmum cardinalem Forgachium. d nos Andream Doczy, qui alias liuc veniendi potestatem a sua M t e obtinuit, Petrum Revay, Ladislaum Pethe, Michaelem Czobor et Fran­ciscum Daroczy adliibendos nominat. Quod d"i consiliarii praesentiam sac. M ti s suae usque ad trac-tatus huius finem summopere desiderent atque optent, neque hoc ipsi contrarium, quin imo pergratum foret, siqui­dem ante generalem regni Bohemiae diaetam tractatus hic. finiri et absolvi posset. Quo modo autem cum provincia Transylvania et ipso Bethleno tractandum sit, in eo sac. M ta s sua dnorum consilia­riorum opinioni sibi porrectae assensum praebet, iuxta quani etiam instructionem pro commissariis expediri mandatura sit. Quod porro Bethlenum concernit, sensum sac. M ta s sua non satis dnorum consiliariorum assequitur, utrum cuni Beth­leno per tertias personas, quae apud ipsum aucthoritate pol­lerent, et ipsi addictae essent, ratione resignationis libere faciendae agendum, aut vero suae M ti s nomine per commissa­rios cum ipso Bethleno desuper tractandum censeant; ideo dnos cousiliarios mentem et intentionem suam fusius et clarius explicare cupit. Casu porro quo Bethlenum tergiversari et pertinaci animo indigna praetendendo spretis adhortationibus et monitis

Next

/
Thumbnails
Contents