Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1615. JAN. 24. FEBK. 5. 227 non aliud tractari posse aut debere, sed illam in suo statu, prout ad Sytvatorok sancitum fuerat relinquendam esse. Non abs re praeterea futurum censetur, si tempore praedicti tractatus de negotio vayvodae Radulii exulentis pariter mentio fieret, atque de restitutione ipsius in provinciam Yalachiae, ex qua sine demerito ullo suo, vel culpa contra Turcam commissa, privatus extitit, competenter tractaretur. Qui vero tractatui turcico ex hungaris iam antea interfuerunt, et pro nunc etiam interesse possent, per d nu m comitem palatinum suae M ( i exhibiti sunt; stabit in arbitrio suae Mti hos ad tractandum adhibere, vel vero alios nominare. Quia vero S. C. Rque M ta s generalia regno eiusdem Bohemiae comitia publicavit, supplicant nomine etiam universorum statuum et ordinum regni, dignetur clementem ejus rei curam habere, ut solita contributionis subsidia pro usibus confiniorum M ti s suae a regno Bohemiae et incorporatis provinciis obtineri queant. Ac si sua C. M ta s necessarium esse iudicaverit, aliquot ex fidelibus suis hungaris hoc nomine eo destinare velit: siquidem etiam plenipotentiales regnicolarum literae ipsis legatis dandae, apud manus d n i palatini habentur. In reliquo suae M ti s gratiae et clementiae d"i consiliarii sese demisse commendant. Yiennae 28 Januarii anno domini MDCXY»Hdtirat: Primum hungaricorum consiliariorum votum. (Egykoru mdsolat a becsi cs. k. titkos leveltarban. Hungarica.) c) Mdsodilc leirat. Sacratissima Romanorum C. necnon Hungariae Boliemiaeque R. M ta s dnus noster clemnms henigne intellexit, quod d Q i consiliarii hungari hic praesentes ad ea, quae ipsis proposita fuerunt responderint et informarint, ex quo quidem ipsorum, non solum in rebus bene ruminandis ac ponderandis diligentia, sed etiam in capessendo super propositis consilio atque opinione fideliter aperienda, insignis in communem patriam et christianam rempublicam zelus adeoque in suam M te m C. ac R. devotio summopere elucet, id quod sac. M ta s sua pro benigno affectu suo quavis occasione clementer agnitura sit. Ad primum quod attinet, etsi quidem Bethlenus diversis suis nocivis et illicitis machinationibus virulentis literis, tractationibus, actionibusque, maxime quod contra Posoniensem conclusionem egerit, etinduciarum etiam durante termino, Turcis Lippam et Jeno dedere statuerit, nullo plane modo