Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
224 ERDEI.YI OltSZAGGYiil.ESEK. non vident d n i consiliarii, quomodo liis potissimum duobus tractatibus cum Transylvania et Turcis non prius expeditis, debita cum utilitate celebrari possit. Extra omnem enim controversiam est ? status et ordines iuxta nunciatum commissariorum suorum nuper Lynczium amandatorum, de lioc unico Suae Mti summis precibus supplicaturos, ut pro publica pace primum stabilienda graves hasce differentias, tam quae cum Transylvanis hactenus indefinita mansit, quam etiam limitatio pagorum dedititiorum cum Turcis, quietem et tranquilitatem publicam perturbare posse, firmiter sibi persvaserunt, nec ulla consilia et deliberationes prospere successuras antequam modus inveniatur ut in his duabus differentiis, aliqua dispositio et definitio, in quamcunque tandem partem statuatur. Differendam itaque censerent d n i consiliarii publicam regni diaetam tantisper, dum uterque hic tractatus, et primo quidem ille cum Transylvanis quantocyus perageretur, expedita namque tractatione, vel pro voto suae Mti« et regnicolarum, vel vero secils. Interimque etiam limitatione illa cum Turcis super pagis dedititiis confecta, constabit, quam festinanter et in quem finem ipsa diaeta publicari deberet, quidve in ea per suam Mtem proponi utile et necessarium sit; nam utravis partium longe diversa et ab invicem differentia exposcunt. Tractatu siquidem bene confecto, pro firmiori validitate et robore, iuxta constitutiones novissimae diaetae in articulos regni inserendus erit, sin secus acciderit, tunc eo casu in diaeta constitui debebit, quid ea in parte ulterius suscipiendum, suaque M t as propositiones eo directura esset, ut necessaria pro bello contiiiuando procurarentur, arma videlicet, gens militaris, subsidium pecuniarum, et reliqua eius generis ad belligerandum necessaria. Ac vel ex eo quoque differi deberet, siquidem in illa superioris anni mense Julio ex voluntate et mandato suae Mti* per d n« m palatinum indicta diaeta status et ordines compositionem illam per legatos apud suam Mtem s 0]licitarunt, effectumque et finem eius rei summa cum aviditate et expectatione praestolantur. Convenientius etiam et oportunius diaeta post tractatus finem celebrari poterit, namque si anteverteretur, plerique et fere potior pars dominorum consiliariorum, et aliorum quoque regnicolarum, ex quibus nonnulli regni judices sunt, diaetae interesse non possent, sed in alterutra commissionum et legationibus occuparentur. Neque etiam interim dum tractatus fieret, consultum esset magnates, nobilitatem, et alios quosvis regnicolas a mansionibus eorum abesse, facile namque vel ex