Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1615. JAN. 24.—FEBR. 5. 225 eo occasionem contra regunm suscipiendi hostiliter quippiam attentari posset. Quoad propositiones in genere de necessitatibus regni, praeterea quae suae M ti s benignae voluntati erunt, ut proponantur, posset etiam d n i comitis palatini super proponendis informatio tunc temporis expeti, id quod hacteuus usitatum fuisse constat, is siquidem absque quod hucViennam citentur, dnis consiliariis convocare posset, et deliberatione superinde habita suam M^m de iis edoceret. De iis vero, quae suae M ti s, et fisci negotia cencernunt, d nn s camerae suae M ti s hungaricae praefectus cum consiliariis pro consvetudine usitata opinionem daturus esset. Coeterum ex praememorati tractatus cum Trausylvanis continuatione fiet etiam illud, quod dum is peragetur, et ex voto sententiaque suae M ti s et regnicolarum optato perficietur; animadvertentes status et ordines M ti s suae clementiam et beniguum affectum, pro pia et singulari paternaque plane cura, qua negotia regni sui Hungariae, modis omnibus adjuta et promota esse contendit, publice per hoc testata reddi, maiori cum promptitudine et alacritate ad ea, quae sua M ta s praestanda vellet, accederent. Et quidem vel pro hac vice, ubi tam ardua et magni momenti negotia, quae salutem vel excidium, summam cum tranquillitate quietem, aut certe ingentium malorum iuitia allatura sunt, ut augusta sua, et fidelibus suis regnicolis exoptatissima praesentia sua M ta s clementer interesse et praeesse dignaratur, sane perquam utile videtur d ni s consiliariis. Fieret namque sic, ut et facilius gravamina componentur, quietioraque et optati effectus sua M ta s habitura esset comitia. Tandem etiam quocl ad violentias, invasiones et pergrassationes Turcarum tollendas, pauca in eo quoque suae M^ demisse per d n°s consiliarios suggerenda erant. Serio tam a partibus christianorum, quam Turcarum, per eos, quorum authoritas apud milites praesidiarios valet, ac quorum curae iidem submissi sunt, interdicendum esset, ne sub gravi poena, quae de deliquentibus et in flagranti deprehensis statim et de facto sumi deberet, in potestum ullas excursiones, et mutuas invasiones exercerent, Et quia plerique egestate et inopia adacti excurrunt, quantum quidem temporis moderni conditio ferret, indigentiae ipsorum succurrendum sua M ta s benigne ut demendare diguaretur perquam oportune accideret, sic namque aliquo saltem subsidio adiuti, in officio sese continerent, neque occasionern sumerent in terras hostiles ad rapiendum excurrendi. Turcae quoque non irritati, maxime si etiam praefecti illorum Erdclyi Orszaggytilesi Emlekek. VII. 1 'J