Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1G15. JAN. 24.— FEBR. 5. 223 cautela tempore tractatus poneuda essent, quae omnem eiusmodi exorbitantiam iu posterum firmiter caverent, et in antiquis iuribus ac usitata consyetudine, immunitates quasvis conservarent, Quoad subsidia, regui Hungariae in casu necessitatis praestanda non aliud suggerere habent suae Mti, quam quod uuper universi status et ordines regni per speciales suos commissarios Lynczium ablegatos nunciaverant, quod videlicet iuxta articulos Yiennenses, tempore pacificationis cum aliis regnis et provinciis sancitos in casu necessitatis, dulcedine et amore patriae cliarissimae ducta gens Hungara, pro vindicanda salute et libertate omni occasione in communem defensionem intendere, et bellum contra se motum pro viribus propulsare erit parata, et etiam, si ita necessum fuerit, mortem oppetere non subterfugiet. Dandum etiam in instructione ad tractandum dimittendis commissariis, monendos esse pro opportunitate et convenientibus rationibus, tam ipsum Gabrielem Betlen, quam provinciam Transylvaniae, ad liunc tractatum, qui nullo modo interessatis, vel ingerentibus sese Turcis, sat foeliciter (nisi casus iste circa personam Betlemi evenisset) ad finem optatum perduci potuisset, ullum Turcam admitti debere, multo minus Skender basam, qui hactenus penes Gabrielem Betlen, omnibus ipsius consiliis, congressibus, et publicis actibus, tanquam Corycaeus sese immiscuit, conscium agendorum et tractandorum concedendum esse; eo namque facto luculenter quodammodo testatum fierit, praecipuae libertati provinciae, non minus ac circa liberam electionem praeiudicium concedi, et regnum simulcum provincia iuri suo ea in parte cedere. Suae Mtis itaque firmis rationibus in longum deductis, ipsi dci consiliarii subscribentes, nequaquam admittendum censent, ut eius rei facultas Turcis c.oncederetur, maxime cum inde ab initis nihil simile commissum esse constet, nulloque iure Turca id praetendere potest. Publica etiam regni diaeta ut celebretur, quod sua M tas clementer innuit, expediens omnino iudicant d"i consiliarii idque vel lianc ob causam quod sua M ta s denuo ex partibus liisce abire constituerit, et etiam quod contribuciones cessantes, ex quibus in parte confiniariis stipendia numerabantur; externa vero regna et provinciae sicut et sacrum romanuni imperium sua subtraxit subsidia, maximis in necessitatibus sunt constituta ipsam et confinia, unaque suae Mti s stipendiarii summam omnium rerum patiuntur inopiam. Attamen si ea recolantur, quae superius memorata sunt, quoniam magis ardua, primo et ante omnia dirigenda esse necessitas postulat;