Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
nitatis adversum se irritando, adversarios magis, quam amicos erga se ipsum concitabit; et alioquin etiam possibile non esse, ut ob dissidia quae inter suam Mtem et sultanum fovet, consistere possit, satius esse, ut considerata conditione sua, periculorum gravitate, quae per eum pululant, et ut aliarum inconvenientiarum modus iamtandem statuatur, potissimum cum de provisione idonea pro persona sua, aliis quoque modis ordinanda, provincia eidem competenter providere poterit, ac alioquin etiam substantia et facultatibus satis abundare dicatur. His inductus cum dexteritate rationibus, existimari potest, ad resignationem et cessionem provinciae ipsum fortassis induci posse, postquam non solum mutantem statum suum et pericula consideraverit, verum etiam exempla aliorum, qui sponte provincia cesserunt, recoluerit. Ex liis constat, non posse pronunc sufticienter perspici in quibusnam partibus potissinmm praetitulati articuli Posonienses corrigi aut immutari possint. Restituto namque usu liberae electionis, cedente Betlilemo et compositis modo consveto per provinciales negotiis, cum Turcis super tributo, et aliis observationibus usitatis, vix aliquae difficultates supererunt, quae suam Mtem impedire possent, quin iuxta benignam suam oblationem, et tam regni sui Hungariae, quam provinciae Transylvaniae, aliorumque vota et desideria accedere et consentire poterit. Maxime cum sufficientibus cautelis hoc praesertim stabiliri debebit, ne in posterum in ullo unquam tempore insolito hoc, provinciaeque Transylvaniae nonminus ac sacrae regni Hungariae coronae praeiudicanti modo, per Turcas maxime vi, armataque manu multorum millium obtrusum priucipem pro legitimo et libere electo acceptent, eique subsint. Casu vero, quo praedictis conditionibus ad optatam frugem Bethlemus adduci nequiret, et pertinaci animo indigna praetendendo salutaria consilia repudiaret, accepta a fidelibus suis delegandis commissariis necessaria super quibusvis particularibus rebus et pertractatorum negotiorum relatione, suppetent hauddubie pro conditione et qualitate tractatus exacti, quidnam tam pro regni Hungariae defensione, quam etiam Transylvaniae statu suscipienda erunt, — de qua suae M ti s pia et paterna in rempublicam et communem salutem cura et sollicitudine certi omnino existuut. Propter unius tamen privati hominis errores et discolum animum, aperti belli suscitationem ipsi d n i consiliarii svadere non possunt, publica statuum et ordinum regni edicta id vetant; ac alioquin singulari eorum opinione et voto, absentibus et forte nou consentientibus regni ordinibus incassum id fieret; modi nihilominus et media tali cum sufficienti