Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1615. JAN. 24.— FEBR. 5. 221 Rem hanc acri iudicio ponderandam esse, neque tam leviter privilegiorum rationem in dispendium vocari permittendam. Non fieri consulto, ut ob metum aliquem, vel favorem et indulgentiam erga singularem aliquam personam agatur de summa unius integrae provinciae; facile ipsos provinciales saluti sese consecrare posse, agant illud et adinveniant moduni, ut vi articuloruni Posoniensium per liberam electionem pro arbitrio eorum, concordi voluntate princeps quivis tandem aptus, et ad munus tale obeundum idoneus asciscatur, quod nisi curent, et confectum dederint, ipsimet sane subversionis privilegiorum et consequenter excidii proprii causa et occasio futuri sunt. Nolle etiam suam M te m hanc eorum liberam electionem turbatam, ob hoc nullum nominat, neque eligendum proponit, Quibus constitutis, ne Turca etiam pro vafricie sua per indirectum et oblique quovismodo in id sese ingerat, unde molestare provinciam occasionem sumere posset, manere debebit ipsa provincia in eo, quo fuit antiquo statu, dent consvetu tributa ad portam, observationes illae receptionis ex porta vexilli, frameae, clavae sint in suo esse; concludendum erit etiam tractatus tempore, et hoc articulo speciali cavendum, literalibusque instrumentis firmandum, communiter per totam provinciam ne pernicioso huiusmodi quaestu, ullo unquam tempore inposterum Turcis arces et loca regnorum et provinciarum christianitatis tradant. Demum faciliora illa sunt futura, quae de arcibus Huszt, Kovar etc. fieri deberent, dummodo illa, quae maxima sunt, diligentius et opportune prae coeteris, quae minutiora et non adeo importantia procurentur. Ad partem etiam ipsi Gabrieli Betlen ad facilitandum et consequendum hoc intentum inculcari posset, constare sibi, universa ea, quae egerat, violenter egisse, electionemque sui in vajvodam et introductionem non tanquam per liberos factam fuisse, sed ex odio, rancore, et vindicandi affectu, quem contra Bathoreum conceperat, vel etiam timore forte, universam hanc tragaediam causasse : testimonia eius rei esse, scriptas Buda per se domino palatino literas, in quibus instabat, ut per ipsum Bathoreo reconciliaretur, quod dum pertinaciter is renueret, tandem ad liaec inconvenientia et damnosa prorupit, Accedentibus etiam aliis ad persvadendum competentibus rationibus, nimirum ut permansionem patriae communis praeoculis habeat, Turcarum et aliarum christiani nominis hostium libidini, et rabiei florentem illam provinciam non obiiciat, nolit immitem et ferum animum erga proprium sangvinem et amicos declarare; futurum namque ob immitem et ferum animum, ut non solum iudicia dei iusta non evitet, verum etiam vindictam hic temporaiieam ferat, dum merita odia totius christia-